{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 215","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/215.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Nec tantùm illa sunt attendenda, quae rei probandae conducunt; sed & omnia illa, quae in contrarium adduci possunt, ut trutinatis probè utrisque constet utra praeponderent. De amico diutissimè à patria absente quaeritur, an pro mortuo declarari possit? Pro affirmativa militant haec argumenta: Quòd omni licet adhibita cura toto vicennio nihil de illo innotuit: quòd peregrinantes plurimis vitae periculis expositi sunt, quibus exempti hi qui domi manent; fortè igitur in undis finiit vitam, fortè occisus in via, fortè in praelio, fortè morbo aut casu aliquo obiit in loco, ubi nemini fuit notus: quòd si in vivis esset, ejus jam aetatis esse deberet, quam pauci vel domi attingunt: quòd scripturus fuisset, etiamsi in extremis Indiae oris versaretur, quia scivit se haereditatem expectare domi: & quae sunt alia. Quibus tamen argumentis non est acquiescendum, sed opponenda quoque sequentia, quae negativam tuentur. Constat, hominem fuisse socordem, aegrè arripuisse calamum, amicos contempsisse; fortè à Barbaris captivus ductus, ut scribere non potuerit; fortè etiam scripsit ex India aliquoties, sed literae vel incuria latorum vel naufragio periêre; constat denique, multos diutius emansisse, & tamen tandem rediisse incolumes. Ad judicandum de universalibus sufficiunt argumenta remota & universalia; sed ad conjecturas formandas de individuis, propiora quoque & spetialia adjungenda sunt, si modo haberi possunt. Ita cùm quaeritur in abstracto, quantò sit probabilius, juvenem viginti annorum seni sexagenario fore superstitem, quàm verò hunc illi, praeter discrimen aetatis & annorum nihil est, quod considerare possis; sed ubi specialiter sermo est de individuis Petri juvenis & Pauli senis, attendere insuper oportet ad specialem eorum complexionem & studium, quo uterque valetudinem suam curat; nam si Petrus sit valetudinarius, si affectibus indulgeat, si intemperanter vivat, fieri potest, ut Paulus, etsi aetate provectior, optima tamen ratione longioris spem vitae concipere valeat.","prev":{"citation":"Ars conectandi 214","label":"PROBLEMA XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/214"},"next":{"citation":"Ars conectandi 216","label":"PROBLEMA XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/216"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}