{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 227","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/227.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Hoc igitur est illud Problema, quod evulgandum hoc loco proposui, postquam jam per vicennium pressi, & cujus tum novitas, tum summa utilitas cum pari conjuncta difficultate omnibus reliquis hujus doctrinae capitibus pondus & pretium superaddere potest. Ejus autem solutionem priusquam tradam, paucis objectiones diluam, quas Viri quidam docti contra haec placita moverunt. 1. Objiciunt primò, aliam esse rationem calculorum, aliam morborum aut mutationum aëris; illorum numerum determinatum esse, horum indeterminatum & vagum. Ad quod respondeo, utrumque respectu cognitionis nostrae aequè poni incertum & indeterminatum; sed quicquam in se & sua natura tale esse, non magis à nobis posse concipi, quàm concipi potest, idem simul ab Auctore naturae creatum esse & non creatum: quaecunque enim Deus fecit, eo ipso dum fecit, etiam determinavit. 2. Objiciunt secundò, calculorum numerum finitum esse, morborum &c. infinitum. Resp. stupendè vastum potius esse, quàm infinitum; sed demus actu infinitum esse: notum est, quòd etiam inter duo infinita determinata possit intercedere ratio, eaque numeris finitis vel accuratè, vel saltem quàm proximè quis voluerit, explicabilis. Sic utique circumferentiae circuli ad diametrum determinata est ratio, quae licet accuratè non exprimatur nisi per numeros cyclicos Ludolphi in infinitum continuatos, ab Archimede tamen, Metio & ipso Ludolpho limitibus ad usum sufficientissimè constrictis definitur: unde nil impedit, quo minus ratio inter duo infinita, sed numeris finitis quàm proximè expressa, finitis quoque experimentis determinetur. Ajunt tertiò, numerum morborum non manere constanter eundem, sed quotidie novos pullulare. Resp. quin tractu temporis morbi multiplicari queant, inficiari non possumus; & certum est, eum qui vellet ex observationibus hodiernis concludere ad tempora Patrum antediluvianorum, à veritate enormiter aberraturum esse. Inde verò nil aliud sequitur, quàm quòd interdum novae capiendae sunt observationes; quemadmodum capiendae forent cum calculis, si numerus eorum in urna mutari supponeretur.","prev":{"citation":"Ars conectandi 226","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/226"},"next":{"citation":"Ars conectandi 228","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/228"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}