{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 28","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/28.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Qui duabus vicibus idem suscipit, si primâ vice duos senarios jaciat, obtinebit a; si verò primâ vice diversum eveniat, unus ipsi restat jactus, id quod ipsi, per illud quod jam dictum est, valet Atqui ut primâ vice duos senarios jaciat, unus tantùm est casus, sed 35 casûs, quibus diversum eveniat. Itaque ab initio unus casus est, qui det ipsi a, & 35 qui dent 32a; id quod per adam Propositionem valet1133a. Et remanet contracertanti 133/ 4. Ex his invenire licet, qualis sit ei sors aut pars, qui idem suscipit quaternis jactibus, praetereundo casum eum, cùm quis illud ternis jactibus suscipit. Etenim, qui 40r vicibus duos senarios jacere contendit, si illud imâ aut adâ vice faciat, obtinet a; sin minùs, restant ipsi duo jactûs, qui per illud quod superiùs dictum est, valent 113a. Sed propter eandem rationem habet etiam 71 casûs, ut ex duobus primis jactibus semel duos senarios jaciat, contra 1225 casûs, quibus diversum eveniat. Habet itaque ab initio 71 casûs, qui ipsi dent a, & 1225 casûs, qui dent ipsi332a. Quod ipsi per adam Propositionem valet a. Et remanet contracertanti 13881 1 /4. Id quod ostendit eorum sortes esse ad se invicem, ut 178991 ad E quibus porrò eâdem ratione invenitur expectatio ejus, qui 8 vicibus semel duos senarios jacere certat. Ac inde rursus expectatio ejus, qui idem suscipit 16 vicibus. Atque ex hujus expectatione, ut etiam ex expectatione illius, qui istud 8 vicibus suscipit, invenitur expectatio ejus, qui illud 24 vicibus in se recipit. In quâ operatione, quoniam praecipuè quaeritur in quo numero jactuum aequalis sors incipiat, inter eum qui id suscipit & eum qui offert, licebit à numeris, qui alioquin in immensum excrescerent, posteK riores aliquot characteres auferre. Atque ita quidem reperio ei, qui illud 24 vicibus suscipit, adhuc aliquid deficere; tumque demum eum potiorem conditionem inire, cùm 25 jactibus aggreditur. Annotat. Sed propter eandem rationem habet etiam 71 casûs &c.","prev":{"citation":"Ars conectandi 27-2","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/27-2"},"next":{"citation":"Ars conectandi 29","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/29"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}