{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 34","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/34.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Ante omnia liquet, quòd ille cujus sors quaeritur haberet per ante ostensa si ipse ludum inciperet; sed quia alii praecedunt, qui victoriam illi praeripere possunt, sors ejus minoris aestimanda venit. Deinde patet, quòd expectationes omnium ipsum praecedentium simul sumtae aequari debeant expectationi unius solius, qui in locum eorum succedere vellet, & cui tot jactus concederentur quot omnibus illis simul. Sed per eandem rationem, si numerus horum jactuum dicatur s, expectatio haec foret —; unde per annotata hujus ad lit. I. ille cujus sors quaeritur, tum, cùm primus ludere incipit, habere censetur 41– casus, quibus aliquis praecedentium vincat sibique depositum praeripiat; & cs casus, quibus ludendi vices ad se devolvuntur, ipseque sortem ante dictam — acquirit: id quod ipsi per 1. Coroll. III. valet Cn.. . Idem etiam sic evincitur: Quia universis collusoribus incluso ultimo per hyp. concessi sunt s+n jactus, erit eorum expectatio totalis — nà quâ proin si expectationes omnium praecedentium postremum, quae simul sumtae constituunt —, subtrahas, relinquetur pro expectatione solius ultimi – ut antea. Nota, insigniter hîc abbreviari calculum, si numeri casuum a & c compositi sint, & eorum loco per 2. Cor. III, minimi in eâdem ratione termini accipiantur: Proponantur ex. gr. aliquot collusoribus jacienda duabus tesseris puncta septem, & eorum primo permittatur unus, secundo 2, tertio 3, quarto 4 actus cons. durivè instituendi, velimque scire expectationem quarti. Quoniam hîc numerus jactuum quarti no0 4, & summa eorum, qui praecedentibus tribus sunt concessi, s00124300 6; & proin — insuperque numeri a & c casuum scil.","prev":{"citation":"Ars conectandi 32","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/32"},"next":{"citation":"Ars conectandi 35","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/35"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}