{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 37","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/37.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"PROPOSITIO XII. Nvenire, quot tesseris suscipere quis possit, ut primâ Lvice duos senarios jaciat. Hoc autem tantundem est, ac si quis scire velit, quoto jactu L quispiam unâ tesserâ suscipere possit, ut bis senarium jaciat. Quòd si quis duobus jactibus susciperet, obtingeret ei, per ea quae ante M ostensa sunt, 3 a. Qui illud tribus jactibus in se reciperet, si primus ejus jactus senarius non foret, haberet adhuc duos jactus, quorum uterque senarius esse deberet, id quod tantundem valere dictum est ac 1/23a. At verò primo ejus jactu existente senario, opus est, ut ex duobus jactibus non nisi semel senarium jaciat. Quod per X. Propositionem tantundem valet ac si /a haberet. Atqui certum est ipsum unum habere casum, quo primâ vice senarium jaciat, & quinque casus quibus diversum eveniat. Habet itaque ab initio unum casum ad Ha, & 5 casus ad J3 a, id quod per II. Propositionem tantundem valet ac 12/28/ a seu F13 a. Hoc pacto assumendo continuè unum jactum ampliùs, invenitur 10 jactibus unâ tesserâ, aut 10 tesseris primo jactu suscipi posse, ut duo senarii jaciantur, idque cum lucro. Annotat. Si cui decem ex. gr. I. Hoc autem tantundem est &c. resseris unus jactus concedatur, evidens utique est nihil referre, sive decem illas tesseras simul & semel seu successivè unam post alteram in alveum projiciat: & si successivè id facit, perinde rursus esse constat, sive tesserae illae decem quae projiciuntur sint totidem diversae tesserae, sive una eademque decies ex alveo sublata & projecta. Ostensum est in M Per ea quae ante ostensa sunt &c. praeced. Propos. 1// a esse partem ejus, qui uno jactu duabus tesseris duos senarios jacere contendit, sed modò audivimus perinde esse, sive quis unum jactum duabus tesseris, sive duos jactus unâ tesserâ instituat: quare & illi, qui unâ tesserâ duobus jactibus duos senarios, hoc est, bis senarium jacere suscipit, eadem debetur portio Jg4. Ad Propositionem in genere: PRoblema hîc loci propositum, non secùs atque praecedens, solutionem quoque admittit per symbola; & generaliter conceptum huc redit, ut inveniatur expectatio ejus, qui certo jactuum numero suscepit aliquid praestare bis, vel ter, vel quater pluriesve.","prev":{"citation":"Ars conectandi 36","label":"PROPOSITIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/36"},"next":{"citation":"Ars conectandi 38","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/38"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}