{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 41","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/41.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"quarum numerus sit n singulae instructae a hedris, quas inter b voto suscipientis respondeant, reliquae c non respondeant; & quaeratur, quot casibus accidere possit, ut tum in nullâ tesserarum, tum in unâ tantùm tesserâ, tum in solis duabus, 3, 4 &c. tum denique in m–1 tantùm tesseris praestetur quod susceptum est: omnibus enim his casibus suscipiens voto suo excidit, & antagonista ejus victoriâ potitur. Ostensum autem fuit in annot. praec. Prop. casus esse quibus contingere possit ut in nullâ n tesserarum prodeat quod susceptum est: (& simili modo colligitur, casus esse en, quibus contingere possit ut in nullâ n tesserarum prodeat quod susceptum est;) & simili modo colligitur cusus esse b vel bb velb6 &c. quibus una tesserarum putà A, aut duae A & B, aut tres A, B & C &c. suscipientis voto respondeant; sicut & casus n–, aut en– 2 auten3 &c. quibus caeteraen vel n–2, vel n –3 &c. tesserae spem ejus fallant: unde cùm singuli horum casuum cum unoquoque priorum conjungi possint, ex ductu horum in illos nascentur casus ben–i, aut bhon 2, aut ben &c. Et quia tessera illa vel illae, quae favent suscipienti, potest esse vel A vel B vel C &c. si sit una: vel A & B, aut A & C, aut B & C &c. si sint duae: vel A, B & C, aut A, B & D &c. si sint tres, &c. hinc numeri casuum rursus toties multiplicabuntur, quoties ex universis n tesseris singulas, binas aut ternas &c. accipere licet; sed licet hoc, per doctrinam combinationum secundâ parte tradendam, n, vel &c. vicibus: quare factâ hâc alterâ mul13 vel nn–1 bben– 2, aut tiplicatione casus emergent nben–1, aut n.n–1 βη–3 &c. quibus in unâ, duabus, aut tribus &c. duntaxat tesseris, sed quomodolibet sumptis, eveniat quod susceptum est; & consequenter etiam casus 2. 3. 4. m bm–1en–m41, quibus id eveniat in m–1 tesseris. Cùm itaque omnes hi recensiti casus antagonistam suscipientis, uti dictum, ludi victorem reddant, praetereaque in universis n tesseris casus existant an, fiet nn—ben– an, fiet per 1. Coroll. 3. sors ejus en-nben–14 (n–m41: an, ut suprà. Quoniam autem in propositâ quaestione, sicut in praecedente, praecipuè hoc intenditur, ut investigetur, quot aleae jactibus expectationes lusoris & adversarii incipiant aequari, sive utrivis competere dimidium depositi; idcircò nunc porrò aequationem instituo inter repertam adversarii sortem & 1/2, indeque valorem numeri n quoad possum determino. Ex. gr.","prev":{"citation":"Ars conectandi 39","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/39"},"next":{"citation":"Ars conectandi 42","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/42"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}