{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 46","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/46.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Propositionem, tantundem est ac si tali casu 1/2 a haberem. Habeo itaque ab initio 27 casus ad τ/2 a, & 9 casus ad /2a, id quod, per II. Propositionem, O tantundem est ac 1a. Et remanet contracertanti 1/a. Annotat. AuVerùm si id non obtingat, habebo 6 casus &c. ctor priùs quaerit expectationem ejus, qui 6 habet casus ad vincendum & 3 ad perdendum, quae expectatio est 3 a; eâque demum mediante infert quaesitum: sed potest idem quoque non cognitâ illâ expectatione immediatè concludi; nam 27 casus ad + a, 6 casus ad a, & 3 ad O, quos habeo si propositâ conditione ludo, etiam tantundem valent per 1. Coroll. 3, ac 1/2a; uti quoque 27 casus ad + a, 3 ad a, & 6 ad O, quos habet collusor meus, ei per idem Cor. sortem pariunt a. Residuum nempe toEt remanet contracertanti Za. tius depositi. Quia enim ambo simul finito lusu infallibiliter totum depositum, nec plus nec minus, impetramus, hinc etiam amborum simul expectatio per Axioma nostrum integrum depositum exhaurire debet, uti quoque in Propos. IV. ad literam C notavimus. Secùs foret, si qui casus darentur, quibus & alii de deposito participarent; veluti, si postrema conditio lusui annexa juberet, ut id quod depositum est in pauperes erogetur; tum enim propter 6 casus ad a, & 30 ad o, non nisi haberem 1a; & collusor propter 3 casus ad a, & 33 ad O, tantùm haberet 33a; residuum verò depositi 1/2 a pauperibus deberetur, qui propterea & ipsi in rationem sortis venire censendi essent.","prev":{"citation":"Ars conectandi 45-2","label":"PROPOSITIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/45-2"},"next":{"citation":"Ars conectandi 47","label":"PROPOSITIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}