{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 47","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"PROPOSITIO XIV. VI ego & alius duabus tesseris alternatim jaciamus, hâc conditione, ut ego vincam simul atque septenarium jaciam, ille verò quàm primùm fenarium jaciat; ita videlicet, ut ipsi primum jactum concedam: Invenire rationem meae ad ipsius sortem. Ponatur, sortem meam valere X, & id quod depositum est vocari a; eritque sors alterius DA–X. Et patet, quandocunque ipsius vices jaciendi revertuntur, sortem meam tum rursus debere esse DX. At quandocunque meae vices sunt ut jaciam, sors mea pluris aestimanda est. Ponatur itaque pro ejus valore y. Jam quoniam ex 36 jactibus reperiuntur 5 in 2 tesseris, qui collusori meo senarium dare lusûsque victorem reddere possunt; & 31 jactus, quibus diversum eveniat, id est, qui meas jaciendi vices promovent: habebo, priusquàm jacit, 5 casus ad obtinendum o, & 31 casus ad obtinendum 7. id quod per III. Propositionem valet2 Posuimus autem casum meum à principio esse DX. Quocirca erit 3Ox, adeoque y 00 222. Deinde positum fuit, vicibus meis venientibus, sortem meam valere y. Ego verò jacturus, habeo 6 casus ad obtinendum a, quandoquidem 6 jactus reperiuntur 7 punctorum, qui me victorem reddunt; habeoque 30 casus, quibus vices collusoris mei revertuntur, id est, ut mihi obtineam x. id quod 644302. Hoc autem cùm sit 2), per III. Propositionem valet 36 erit, invento, ut ante, oy, 302462 0. Unde invenitur X001Z, valor meae sortis. Et per consequens collusoris mei erit 322; ita ut ratio sortis meae ad illius sortem sit, ut 31 Annotat. Auctor in hoc Problemate primùm adhibere cogitur analysin algebraicam, cùm in praecedentibus solâ synthesi usus fuisset: cujus differentiae ratio est, quòd in illis omnibus expectatio quaesita fluebat ex aliis expectationibus vel in totum cognitis & datis, vel incognitis quidem, at naturâ prioribus ac simplicioribus, & quae ab hâc vicissim non dependebant; quapropter incipiendo ab omnium simplicissimis earum ope gradatim pergere poterat ad enodandos alios casus magis magisque compositos absque analysi ullâ.","prev":{"citation":"Ars conectandi 46","label":"PROPOSITIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/46"},"next":{"citation":"Ars conectandi 48","label":"PROPOSITIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/48"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}