{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 48","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/48.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Secùs verò se hîc res habet; nam expectationem meam, quam possideo cùm collusorem ordo jaciendi tangit, Auctoris more aestimare non possum, nisi cognitam habuero sortem, quam acquiro ubi vices jaciendi ad me devolvuntur: sed & hanc cognoscere nequeo, nisi priorem illam compertam habeam, quae tamen ea ipsa est quam quaerere intendo; unde cùm utraque sit incognita, & altera ab alterâ vicissim dependeat, non possunt Auctoris vestigiis insistendo aliter quàm analyseos ope ex se mutuò elici: id quod operae pretium est observâsse, ut utriusque methodi discrimen, & quando haec illave in usum vertenda sit, perspicuo aliquo exemplo pateret. Dixi, Auctoris vestigiis insistendo non posse; datur enim adhuc alia peculiaris via, quâ quaesitum consequi possum citra analysin ullam, & quam in sequentibus quoque utiliter adhibere licet. Fingamus loco duorum alternatim ludentium infinitos Collusores, quibus singulis ordine uni post alterum singuli tantùm concedantur jactus, eâ lege, ut cui collusorum in locis imparibus senarius, aut cui in paribus septenarius primùm evenerit, ille vincat atque depositum auferat: quo pacto liquet, secundum collusorem vincere non posse, nisi duorum primorum jactuum solus posterior praestet quod praestare dobet; nec tertium victoriâ potiri posse, nisi trium primorum jactuum solus tertius id praestet; nec quartum, nisi quatuor primorum solus quartus, & ita consequenter. Quare, si pro 5 & 31, numeris casuum quibus in tesseris duabus evenire potest senarius vel non evenire, ponamus b & c; item pro 6 & 30 numeris casuum, quibus septenarius obtingere vel non obtingere potest, e & f; pro 36 verô numero omnium casuum B+ C, vel ef, scribamus a: inveniemus per Regulam in fine annot. Prop. XII. traditam singulorum Collusorum expectationes, ut sequitur: collus. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. &c. b ce bef ccef becff Geff Δ853 ckef3 Expect.","prev":{"citation":"Ars conectandi 47","label":"PROPOSITIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/47"},"next":{"citation":"Ars conectandi 49","label":"PROPOSITIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/49"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}