{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 7-2","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7-2.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"PROPOSITIO III. I numerus casuum, quibus mihi eveniet a, sit p; numerus autem casuum, quibus mihi eveniet b, sit 7, sumendo omnes casûs aeque in proclivi esse: expectatio mea valebit PTIL p+q Ad hanc regulam eruendam, ponatur rursus x pro valore expectationis meae: ergo oportet me, cùm a habeo, ad eandem expectationem pervenire posse, ut ante, justo lusu. Ad hoc autem tot collusores sumam, ut unà mecum numerum ipsius p /7q efficiant, quorum deponat quisque x, ita ut depositum sit paτ4x, & quisque sibi ludat aequâ expectatione ad vincendum. Porrò cum tot ex hisce collusoribus, quot indicat numerus q, sigillatim hoc pactum inibo, ut eorum qui vincat mihi sit daturus b, aut ego contra ipsi idem b, si vincam. Similiter cum reliquis collusoribus, constituentibus psigillatim hanc conditionem aggrediar, ut eorum quisque, qui ludum vincit, mihi sit daturus a, & ego tantundem (a scilicet) ipsi, si ego vincam. Et patet hunc lusum hâc conditione justum esse, nemine videlicet injuriam patiente. Deinde patet me nunc q expectationes habere ad b, & p–1 expectationes ad a, & 1 expectationem (me nempe vincente) ad pxτ4x –b4–ap+a, tunc enim obtineo px 4– qx, id quod depositum est, de quo tradere debeo b unicuique q lusorum, & a unicuique p–1 lusorum, quae simul conficiunt bqap–a. Si itaque paτ–4x–b4–4pa aequale esset ipsi a, haberem p expectationes ad a, (quandoquidem jam p–1 expectationes ad id habebam) & q expectationes ad b, & sic ad priorem meam expectationem tursus pervenissem. Quocircà pono pa +qx bq– apaQa, & fit XƆO , pro valore expectationis meae, omnino ut in initio positum fuit. In numeris. Si 3 mihi expectationes forent ad 13, & 2 expectationes ad 8, haberem per hanc regulam tantundem ac II. Et facile est ostendere, me, si 11 habeam, rursus ad eandem expectationem pervenire posse.","prev":{"citation":"Ars conectandi 7","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7"},"next":{"citation":"Ars conectandi 8","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/8"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}