{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 74","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/74.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"CAPUT De Permutationibus. Ermutationes rerum voco Variationes, juxta quas sevatâ eâdem rerum multitudine ordo situsque inter ipsas civersimodè permutatur. Itaque si quaeratur, quoties nonnullae res transponi vel permisceri invicem possint, sic ut semper accipiantur omnes solo ordine situve mutato, dicentur quaeri omnes Permutationes rerum illarum. Res autem permutandae vel omnes possunt esse diversae, vel aliquot earum eaedem; quae quidem per totidem Alphabeti literas sive diversas sive easdem commodè designabuntur. 1. Si res omnes permutandae sunt diversae: vùm numerus permutationum in rebus pluribus iniri nequeat, Cnisi idem priùs in omnibus aliis numero paucioribus compertus habeatur, liquet in hâc inquisitione utendum viâ syntheticâ, h. e. ordiendum nobis esse ab hypothesibus omnium primis & simplicissimis: Unius rei vel literae a, una tantùm sumtio vel positio est. Duarum rerum aut literarum a & b, vel a praecedit & b sequitur, vel praecedente b sequitur a; unde duo ipsarum fiunt ordines ab & ba. Tres porrò literae a, b, c, ita collocari possunt, ut primus locus vel ipsi a vel b vel c concedatur: si a primum tenet locum, reliquae duae duobus, ut diximus, modis disponi queunt: si b in primum locum transferatur, reliquarum duarum duplex itidem poterit esse positio; quod & intelligendum, ubi tertia c primam sedem occupaverit. Unde trium literarum in universum ter duae seu 6 existunt permutationes abc, acb: hac, bea: cab, cba. Similiter si 4 extent literae a, b, c.","prev":{"citation":"Ars conectandi 73","label":"SLIDEDIDEDIDEOCCOCOQIQ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/73"},"next":{"citation":"Ars conectandi 75","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/75"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}