{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi 84","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/84.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quâ ratione satis manifestum est, datas literas in istis seriebus omnifariàm inter se junctas esse, nullamque earum fieri posse electionem, quae non in unâ harum serierum reperiatur, sed & nullam esse quae alicubi bis occurrat; adeoque omnes unà series suppeditaturas omnes electiones possibiles, quae circa datas literas institui queunt. Harum igitur numerus initur facilè, si attendatur quòd in quâlibet semper serie una ampliùs inveniri debeat electio, quàm in antecedentibus omnibus seriebus simul; quoniam litera, quae illius seriei caput est, ibidem semel ponitur sola, & praeterea unà assumit secum omnes electiones praecedentium serierum. Hinc enim sequitur, quia in primâ serie est electio unica, fore in secundâ electiones duas, in tertiâ 4, in quartâ 8, & sic deinceps in progressione geometricâ duplâ: quandoquidem progressionis duplae ab unitate hanc quoque naturam esse constat, ut summa terminorum quotlibet unitate aucta sequentem terminum exhibeat. Quocirca summa electionum in seriebus omnibus aequalis est summae terminorum totidem progressionis duplae ab unitate, hoc est, per modò memoratam proprietatem, ipsi termino subsequenti ejusdem progressionis unitate multato; qui quidem terminus subsequens idem est cum producto binarii toties positi & in se ducti, quot ipsum in progressione termini praecedunt, hoc est, quot sunt series, quarum electiones quaeruntur. Unde talis exurgit Regula pro inveniendis omnibus electionibus rerum datarum secundùm omnes exponentes: producto binarii toties positi & multiplicati in Ase, quot sunt datae res, auferatur unitas, reliquum indicabit quaesitum. Hoc est, posito rerum datarum numero n, numerus omnium electionum simpliciter, putà, omnium unionum, binionum, ternionum &c. erit n Hinc si nullionem seu electionem, quâ ex rebus datis nulla sumitur, quaeque in quâvis rerum multitudine una semper est & unica, simul comprehendas, fiet numerus ille 27: sin cum nullione ipsos quoque uniones reseces, quorum numerus ipsi rerum numero perpetuò aequatur, erit numerus binionum, ternionum, caeterarumque complexionum 2–1–1. Ex. gr. Septem Planetarum conjunctiones vel complicationes omnes diversae sunt lectiones 7, quibus singuli Planetae seorsim accipiuntur, quaeque propriè non conjunctiones sed disjunctiones Planetarum sunt, relinquetur numerus omnium conjunctionum strictè dictarum, quibus Planetae vel bini vel terni &c.","prev":{"citation":"Ars conectandi 83","label":"CONJECTANDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/83"},"next":{"citation":"Ars conectandi 85","label":"CONJECTANDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/85"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}