{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars conectandi ix","citation":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/ix.md","author":{"name":"Jakob Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli"},"work":{"title":"Ars conectandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"PROPOSITIO II. VI a, b, vel c expectem, quorum unumquodque pari Sfacilitate mihi obtingere possit, expectatio mea aestimanda est E Ad quod rursus inveniendum, ponatur, ut ante, x pro valore expectationis meae. Oportet ergò me, cùm x habeo, ad eandem expectationem pervenire posse justo lusu. Ponatur lusus esse talis, ut cum duobus aliis ludam hâc conditione, ut quisque nostrûm trium deponat a, & ut cum uno hoc pactum aggrediar, si ipse victor evadat, mihi sit daturus b, & ego ipsi traditurus sim b, si idem mihi obtingat. Cum altero autem hanc ineam conditionem, ut ille ludum vincens mihi traditurus sit c, aut ego ipsi sim daturus c, si ego vincam. Et patet hunc ludum justum esse. Aequam autem hâc ratione sortem habebo ad obtinendum b, si nimirum primus vincat, aut t, si secundus vincat, aut etiam 32–b–, si ego vincam; tunc enim obtineo 3, quod depositum est, de quo uni concedo b, & alteri c. Quòd si 32–b– aequale fuerit ipsi a, eadem mihi obtingeret expectatio ad obtinendum a, quae ad b, aut ad c. Pono itaque 32–b–Da, & fit XƆ , pro valore meae expectationis. Eodem modo invenitur, si ad a, b, c, aut d aequa sors mihi obtingat, id tanti valoris esse, quanti Atque ita porrò. Annotat. Aliter sic demonstrabitur: Fingamus, tres esse loculos, in quorum uno reconditum sit a, in altero B, in tertio C, mihique cum duobus aliis potestatem fieri, ut quisque pro se loculum accipiat, servetque quod inibi repererit: sic fiet, ut omnes tres accipiamus omnes loculos, habeamusque quicquid in iis reconditum est, scil. A+bc3 unde, cùm dici nequeat, unum altero potiorem spem vel expectationem habere, consequens est uniuscujusque expectationem seorsim aequivalere tertiae parti hujus aggregati, vid, .","prev":{"citation":"Ars conectandi viii","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/viii"},"next":{"citation":"Ars conectandi 7","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/7"},"credit":{"text":"Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi","quality":"ocr"}}