{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri tres front.1.3-4","citation":"Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres front.1.3-4","ref":"front.1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.3.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Epigrammatum libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Atque hi, cum tenuitatem vocant, si remissionem animi, eruditam quidem, sed tamen suavem atque lenem intelligunt, non me difficillimo utentur : interim dum ipsi quoque, non semel modo in vita, sed saepiuscule ridere comiter, humaniter laetari, et non absque negotiunculo suo otiari, adolescentum animis concedant; quos si, vel oratione perpetua distendas, languere, si graviori opera continenter ducas, frangere, prope est necesse: Tamen quod sanctissimos viros non attendunt in eodem scribendi genere, legendique delectatos, suscipere mihi quiddam praeter eruditionem suam videntur, et simul, levitatis eius, quam tam curiose aliis timent, famae suae non parum, iudicioque allinere. Gregorium certe, ut e severa Graecia unum habeant, cui a sublimitate studiorum, cognomentum est Theologi, cur aspicere nolunt, in senectute, cum acrior est sensus; in Episcopatu, cuius singula momenta tam multis debentur ; denique in ea luce sanctitatis, et copia virtutum, quarum et negotium et otium sanctum est, tamen in pangendis versibus, operam sua, utilitate magna ut ipse aiebat, certe quod exstabat, summa contentione collocantem? Nam quod periculorum metu se duci aiunt, cum faciunt bene, tum utilius prudentiusque faciet, si quos vident innocentem stylum habere, et non ex aliis quam purissimis nostrae Religiones fontibus haurire, non reiciant ac condemnent poetarum profanorum suspicione comprehensos, sed admittant ad iuventutis usum , iisque tanquam vindicibus Musarum, honestissime velint ac faveant. Quamobrem consilium istud omnino suscipiendum fuit, ut ei Libro, cuius edendi et inscribendi, mihi propria esset potestas, Patronum eiusmodi qualem praestas, eximium et illustrem asciscerem: Ut quoniam non virtutum dumtaxat, sed literarum etiam multarum et bonarum familiam ducis ac regis, quod tibi inscriptum foret, nec periculosum nec leve, sed utile, sed fructuosum haberetur. Unum forte duriusculum alicui videatur, quod in ancipiti causa commendationem tuam experior; sed sicuti gloriam, virtutem, ornamenta Tua tecum semper circumfers ac te ipsum, non tam experior, quam tuo beneficio, re praesenti ac numerata utor, propterea quod agnoscam nec leve munus fore cui manum adieceris, nec abiectum, quod usque ad aspectum erexeris, nec denique literatis iniucundum, cui vultum illum ostenderis, a quo Gratiae ipsae ac virtutes approbari ac cohonestari cupiant.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri tres front.1.1-2","label":"front.1.1 to front.1.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.1"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri tres front.1.5","label":"ADMODUM REVERENDO PATRI MUTIO Vittilesco Praeposito Generali societatis IESU.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/front.1.5"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}