{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroidum epistolae 1.1.2.1-44","citation":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 1.1.2.1-44","ref":"1.1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.2.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroidum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"EXule quae toties lacrimans a parte reguiris,\nDicere prae lacrimis, quae tamen ille nequit,\nIlla tibi calamo genitrix interprete pandam;\nPandere prae lacrimis si tamen ipsa queam.\nQuaeris enim (et veniam potes huius, ABELE, mereri:\nNoscere vis caussae non aliena tuae.)\nQuaeris; amata mei Nemoris viridaria quare\nLiquerim ego, Elysiae prima Colona plagae?\nQuaeque loco facies? quaeque illic vita duobus!\nQuaeque patri fuerint gaudia, quaeque mihi!\nHaec audire placet. Quante maiore placerent\nIure, forent oculis haec ubi visa tuis?\nVisa fuere meis. Sed quo mage visa fuere,\nHoc ea me video scribere posse minus.\nAggrediar narrare tamen. Qua parte licebit,\nTu valuisse tuas experiere preces.\nOmnia torpebant informibus atra tenebris,\nNec species nostri, nec color, orbis erat.\nNec quadrupes cursu, nec praepete lassa volatu\nFlectere praescriptum penna solebat iter.\nNam nec erat pontus, nec terra, nec astra: sed unu\nOmnia complebat nocte silente chaos.\nRerum opifex aderat: Sed rerum copia nusquam\nUnde repentinum fingere posset opus.\nQuid faceret? Nihil, inquit adest. Nihil adsit, et arti\nSe sua materies, artificique neget:\nEx nihilo prodibit opus: quod cudere nulla\nAemula tentabit posteritate manus.\nDixit; et e NIHILO terras eduxit et undas,\nAeriasque domos, stelliferosque globos.\nMox nitidum Caeli mirata est machina Solem,\nPallentemque die nox abeunte facem.\nHic seges; hic gravidi maturo pondere rami\nE patulo terrae prosiliere sinu.\nQuadrupedes hic silva feras; hic arua iuvencos;\nHic stupet infrenes currere campus equos.\nHic sua securus salit inter pascua Cervus,\nHic placidas inter Bucula mugit oves.\nHic proprios armata trahit Testudo penates,\nLabitur hic udo fulva Lacerta solo.\nLudere caeruleos Aqua sentit in aequore Pisces;\nPlumigeras aer plaudere sentit Aues.\nIamque redundabant animalibus omnia: sed cui\nCetera parerent omnia, deerat Homo.","prev":{"citation":"Heroidum epistolae 1.1.1","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS., EVA Mater, ABELO Filio. De VOLUPTATIS Horto.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.1"},"next":{"citation":"Heroidum epistolae 1.1.2.45-88","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS., EVA Mater, ABELO Filio. De VOLUPTATIS Horto., lines 1.1.2.45-1.1.2.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.1.2.45"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml","quality":"ocr"}}