{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroidum epistolae 1.2.2.87-130","citation":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 1.2.2.87-130","ref":"1.2.2.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.87.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroidum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Infremuit viso, spretaque CAINUS ab ara\nAd sua morosos retulit arua pedes.\nHaec odii sementis erat: neque fratris ab illa\nTempore se dubiis prodidit ira notis.\nNec tamen inde metus. Quid enim graviora timerem?\nNescieram nostras posse nocere manus.\nNunc potuisse scio: docuit me crimine facto\nFrater; et hac aliis prodromus arte fuit.\nEcce tibi! media dum forte cubamus in umbra\nAnte fores patria, pransus uterque, casae;\nIlle prior, surgamus, ait: me expectat aratrum,\nIungendosque monent arua colenda boves.\nTe quoque lanigerum pecus, et tua pascua dudum\nA timido cupiunt non procul esse grege.\nIngrediamur iter. Nihil est, germane, quod instes;\nSponte suum, par est, quisque resumat opus.\nDixi ego. Mox praeeo. Iamque in convalle profunda\nViderat errantes ire CAINUS oves.\nCum levat immani nodosam pondere clavam,\nInque meum illidit terque quaterque caput.\nPraecipitas ego labor humi, et fratre? inscius ipsum,\nUt fratri auxilio currat adesse voco.\nAdfuit auxilio: repetitaque fulmine querno\nInter anhelantes contudit ora preces.\nTunc totum occubui; nudaque extensus arena,\nHaec spolia fratri frater opima dedi.\nTalia per noctem memorabat ABELUS. Avebam\nPlura quidem, et multo plura rogare parens.\nIlle tamen tenues abiit dilapsus in auras,\nElusitque meas, ceu solet umbra, manus.\nEuigilo, partesque oculo rorante per omnes,\nQua simulacra prius visa fuere, vagor.\nNulla usquam simulacra super: solumque superstet\nVivit ab exstincta prole, videtque dolor.\nCur peperi, infelix? aut, si peperisse iuvabat.\nCur peperi fratres fertilis EVA duos?\nPlus satis unus erat. Socio sine fratre CAINUS\nEsset, adhuc belli nescius orbis erat.\nNunc geminos inter rubuerunt praelia fratres.\nHei mihi! crescentis quid furor orbis aget?\nSed male questa fui, de natis EVA duobus:\nEst potius, nullos cur peperisse querar.\nNam fugitivus abest geminis de fratribus alter:\nFrater in ignota conditus alter humo est.","prev":{"citation":"Heroidum epistolae 1.2.2.42-86","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS., EVA, CAINO Filio. De ABELI caede., lines 1.2.2.42-1.2.2.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.42"},"next":{"citation":"Heroidum epistolae 1.2.2.131-146","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS., EVA, CAINO Filio. De ABELI caede., lines 1.2.2.131-1.2.2.146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/1.2.2.131"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml","quality":"ocr"}}