{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroidum epistolae 2.1.2.1-42","citation":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 2.1.2.1-42","ref":"2.1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.2.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroidum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"LITTERA, quae sparsis tibi deformata lituris\nMittitur, est lacrimis pleraque tincta meis,\nNon illam Minio debebam pingere. Rebus\nIste meis aptum se negat esse color.\nParce tuos, NUTRIX, cum legeris, addere fletus:\nSat madidam lacrimis fecit ALUMNA suis.\nCaussa tamen flendi, quae sit mihi, iure requiris,\nQuamquam ego, siliceat, iure tacere velim.\nNon licet: obstrictam tibi ad omnia ducis alumnam,\nFacta propinato lacte, secunda parens.\nIusserat, armatum venitor moriturus in hostem,\nAd sila cognatam signa coire tribum.\nAudita coiere tuba: patris arma parati:\nSanguine quisque suo; quisque iuvare manu.\nAt pater, hostiles cuneo maiore phalanges\nDum videt, et socios non videt esse pares;\nArte, ait, utendum est, calumque in vota vocandum:\nFirmius hoc omn: milite robur erit.\nSi domitum ferro manus haec mea fuderit hostem,\nBarbaraque imposito presserit arma iuga,\nVictima solennes mihi prima trahetur ad aras,\nObvia quae patrias prima erit ante fores.\nSic ego te solem, sic vos ego sidera testor:\nStat, ratapo posita soluere vota mora.\nDixit: et illatis iit agmina in hostica signis,\nQualis in im bellem saeta leaena gregem.\nArma virique viris armisque premuntur: et haeret\nAssidua clades clade, cruore cruor.\nMille petita gemunt Hebraeo corpora ferro,\nSaucia mortifero vulnere mille cadunt.\nMille alios formido fugat. mille, avia cursu\nVel iuga, vel caeci tramitis antra, petunt.\nDenique fusa manus toto vanescere campo,\nVictorique hostes cedere praeda suo.\nFama volat, vicisse patrem: fixisque trophaeis\nAd sua felicem tecta referre pedem.\nQuid facerem, voti iam dudum ignara paterni?\nNon reduci plausum, non ego prima, darem!\nPrima dabo certe. lubet hoc pater. Obvia plaudam;\nEt reduci proles oscula pura teram.\nNec mora; bis denae (legio mihi chara) puellae\nInstaurant geminos, me praeeunte, choros.","prev":{"citation":"Heroidum epistolae 2.1.1","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS., IEPHTHIS immolanda, NUTRICI suae. De patris voto, et Sacrificio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.1"},"next":{"citation":"Heroidum epistolae 2.1.2.43-88","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS., IEPHTHIS immolanda, NUTRICI suae. De patris voto, et Sacrificio., lines 2.1.2.43-2.1.2.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.1.2.43"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml","quality":"ocr"}}