{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroidum epistolae 3.3.2.1-44","citation":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 3.3.2.1-44","ref":"3.3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroidum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"CLAUSA mihi geminae cum Venit epistola chartae,\nSigna mea dixa charta Sororis habet.\nNota probe manus est, nec decipit ora character.\nProditur affectu muta tabella suo.\nVique resignatam momenta per omnia legi,\nVisa fuit lacrimis utraque nare tuis.\nAdiunctura meas fueram, si flere liceret:\nCausa gravis, Lacrimas quae duplicaret, erat,\nAt locus impediit: sibi totum sola voluptas\nOccupat, aeterna pro statione, larem.\nNam mera felices agitamus gaudia. Nullam\nAffectare queunt huc mala vestra Viam.\nTu quoque (parua mora est) Lacrimas Ubi fuderis omnes,\nAridaque emeritus liquerit offa dolor,\nHic super et Lunae, et nitidos Hyperionis orbes\nStelliferosque seens conspiciere globos.\nHaec tibi facta domus, qua decidit ille, rebelli\nIn styga qui praeceps cum legione ruit.\nO quibus illa tholis? quibus est ea fulta columnis?\nEt quibus est opibus plena bonumque domus?\nHuius ubi formam bene Videris; omnia, dices,\nCetera sunt oculis despicienda meis,\nInterea donec mortalibus ista videri,\nNescio cur, oculis cominus aula nequit,\nAspice (pigmento quamquam nimis impare) pictam\nExprimit hic cassa quam meus arte color.\nTenuia sic patriae fabricans simulacra viator,\nQuem nequit ore locum cernere, mente videt.\nSic canit absentem Tyrrhena per aequora portum\nNavita; quo rauca taedia Voce levet.\nEt tibi forte ferent eadem solacia, Visae\nQuas mea describet penna, Sionis opes.\nGrandia procerus qua brachia pandit Orion.\nDisponuntque suas Astra minora faces.\nEdita quadratur lucentibus area campis,\nUrbe sua dignus caelicolique locus.\nClauditur immenso campi latus Undique muro,\nIugera metiri quem neque mille queant.\nNulla ibi Taenartae sordent caementa fodinae,\nNulla Thasos, vili nec lita calce Paros.\nTota sed e solida consurgit taspide moles,\nCui pretii multum, plus tamen artis inest.\nBissenis eadem subeuntur moenia portis,\nQuas patula cardo servat agitque sera.","prev":{"citation":"Heroidum epistolae 3.3.1","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS., ECCLESIA TRIUMPHANS Militanti. De Caeli Caelitumque felicitate.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.1"},"next":{"citation":"Heroidum epistolae 3.3.2.45-92","label":"HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS., ECCLESIA TRIUMPHANS Militanti. De Caeli Caelitumque felicitate., lines 3.3.2.45-3.3.2.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.45"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml","quality":"ocr"}}