{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 1.1.1-44","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.1.1-44","ref":"1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.1.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"LITTERA, quae vestris mihi venerat uda querelis,\nUda fuit lacrimis ter quoque facta meis.\nOmnibus in verbis inerat dolor: ipsaque pronas\nMateries oculis sufficiebat aquas.\nNam queritur, maestos herede carere penates;\nSperatoque orbos esse nepote lares:\nEt domino famulos squallere iacente: Nec ullum,\nQuo domus aspiciat nobilis, esse caput\nEt partum proavis, atavisque potentibus aurum\nIn quos condatur, non reperire, sinus.\nAdde; tot immensi flaventia iugera campi,\nTotque iterum patrii culta vireta soli:\nTotque iterum valles; tot in altis montibus arces;\nPlenaque fumosis atria imaginibus:\nHaec et mille rogat lacrimis una omnia magnis,\nTam fastiditae cui famulentur opes?\nTalia cum legerem, potui contemnere lecta,\nDignaque vix oculis illa putare meis.\nVerum, ubi Patris ego mandata suprema, (iubentis\nMaturare citos ad sua busta gradus)\nUtque deinde preces, et vulsi damna capilli,\nPectoraque incussa legi ego tunsa manu:\nImmaduere piis (fateor) mea lumina guttis;\nTurpe erat, in tali non lacrimasse malo:\nUnguina credebam vestris fore idonea plagis,\nVester ab hoc tactus si foret imbre dolor.\nHactenus esse Pio licuit: moremque parenti\nUt lacrimae gererent par (nisi fallor) erat\nultra parce pater, parce ultra tendere mater;\nNec reditum porro me properare iube.\nNam quae caussa mihi fuit, inde ut abire luberet,\nEst eadem, lubeat ne remeare mihi.\nAtque ea quae fuerit (quia cogitis edere) dicam:\nPurgabitque meam cognita caussa fugam.\nVestra malum retinet (veniam date) patria morem,\nQui vetus a primis usque inolevit avis.\nHeu! morem invisi mihi nominis! odimus illum,\nOdimus: estque oculis ille, animisque gravis.\nIlle fugam suasit; reditum vetat ille. Reverti\nProtinus, exierit mos simul ille, volam.\nHoc solum, dicetis, erat? res salva; remotus\nCras procul a patria mos erit ille: redi.\nNos penes imperium est; populique urbisque potentes,\nCivibus et mores, et nova iura damus.","prev":{"citation":"Heroum epistolae front.2","label":"PROGRAMMA AD ANGELUM Tutelarem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/front.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/front.2"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 1.1.45-88","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., I. ALEXIS, voluntarius Exul, maestis Parentibus. De MORTIS horrore., lines 1.1.45-1.1.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.1.45"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}