{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 1.3.133-175","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.3.133-175","ref":"1.3.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.133.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Affer, et arentem summo tenus imbue linguam:\nFlumina, cum dabitur stilla, data esse feram.\nIlle nihil: sed vultum ardens avertit; et aurem\nVocibus occlusit surdus utramque meis.\nRursus ego; per, quicquid amas, miserere; brevemque\nPorrige, dum nimio torreor igne, manum.\nIlle nihil. Senior tamen haec: Quid inania per dis\nVota, miser? seras mittis ad astra preces.\nDigna luis meritis. Micam, crudelis, eidem\nNon dederas: stillam non dabit ille tibi.\nIlle famem passus, te commissante; sitimque\nTe mera de plenis vina trahente cadis;\nPascitur ambrosia nunc, te esuriente: merique\nNectaris illecebras, te sitiente, bibit.\nDixit, et ex oculis sublimis uterque recessit;\nSpesque mihi aeternam secit adempta sitim.\nAudiit hos questus feralis ut aula tyranni,\nEt frustra factas a sitiente preces,\nProtinus insiliit legio Phlegethontis; et, huius\nPlena tibi mellis pocula, dixit, habe:\nImmanemque picis liquidae, plumbique diotam\nPanda reluctanti fudit in ora mihi.\nParcite caupones funesti, parcite: numquam\nHic ego post, numquam, me sitiisse querar.\nInde Megaera suas, tria monstra iubata, colubras\nIngerit, inferno prandia cocta foco:\nEt totidem informes sanie stillante rubettas,\nEt tria Lerneae sibila colla ferae;\nHaec, ait, esuriens ede fercula. Parcite: nolo.\nUsque fui prima iam dape et usque satur.\nCetera quid reseram miserae ludibria vitae?\nNil ea, quod placeat, nil, quod ametur, habet.\nLectulus, ecce, mihi quem molli sternere pluma\nSueverat, et multa spargere verna rosa,\nSternitur ardenti iuxtaque infraque favilla:\nDesuper est regetis pruna Sicama vicem.\nObsequio pars nulla domus famulante carebat,\nAtque erat intento plena cliente cohors,\nHic, neque qui nutus mandataque curet, habetur;\nEt domini, in fumum versus, abivit honos:\nVanuit omnis opum congesta potentia; reque\nSpeque rei, aeternum vivere cogor inops.\nMentior; aeternum me nemo hic vivere cogit.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 1.3.87-132","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., III. EPULO dives, quinque Fratribus. De INFERORUM Supplicio., lines 1.3.87-1.3.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.87"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 1.3.176-219","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., III. EPULO dives, quinque Fratribus. De INFERORUM Supplicio., lines 1.3.176-1.3.219","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.3.176"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}