{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 1.4.133-176","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.4.133-176","ref":"1.4.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.133.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Mentis adest acies, quae fraudi obnoxia nulli\nConspicuum veri lumen ubique videt.\nNon fugiunt animi vos sensa; nec abdita fallunt,\nAlter in alterius, quae videt esse, sinu.\nMens eadem cunctis, eadem omnia vota: bonique\nQuicquid habere potest primus, id imus habet.\nDelicias quis deinde dapum, et bellaria narret?\nTemperat ambrosius res ibi quasque sapor.\nNon epulas ibi parca manus; sed opima ministrat\nFercula; de pleno fercula prompta penu.\nO quales epulas! o qualia fercula! sordent\nOmnia mortali prandia farta cibo.\nIte vagae, aerium volucres genus: aequoris ite\nPinnigeri. et nullum rete timete, greges:\nSigmate cum tali conviva recumbere coepit,\nIam nihil ad stomachum vestra sagina facit:\nPanis adest unus; sed pane redundat ab uno\nQuicquid ubique dapum nobile gustus amat.\nInde licet, quod cuique libet, decerpere: Sed quo\nCarpere cuique licet plurima, plura libet.\nIpsa solet saturare fames: facit ipsa, repulsam\nContinua satias arte redire, famem.\nTalibus o epulis mihi fas accumbere! solae,\nImplebunt tales omnia vota, dapes.\nIam, quod ibi, vocis variae discordia concors,\n(O Superi!) et quanta temperat arte melos?\nTale nec Aoniae testudinis arbiter aequet;\nNec Methymneae Lesbia plectra lyrae:\nNec, quem Bistonio mentitur fabula cantu\nDetinuisse pigra flumina surda mora.\nVocibus unum illis et idem omnibus argumentum\nEst DEUS: hoc solo Musica plena sono est.\nHunc iuvat assiduo, iuvat, unum hunc psallere voto:\nMateries suaves haec facit ipsa modos.\nEcce autem! dum plena sonant hoc atria cantu,\nAlternoque domus plaudit, et aula choro,\nCandidus e caeli prodit penetralibus Agnus,\nQuo nihil ipsa Dei mitius aula videt.\nAgmina mille illum iuxta, mille altera circum,\nAltera vicino mille secuta gradu,\nCandida turba, omnes, Cypriis intacta sagittis,\nVirginis ora omnes, Virginis arma gerunt.\nQua se camque movent, subitos vestigia flores,\nEt calcata suar suggerit Hybla rosas.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 1.4.89-132","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., IV. AUGSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio., lines 1.4.89-1.4.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.89"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 1.4.177-218","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., IV. AUGSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio., lines 1.4.177-1.4.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.177"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}