{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 1.5.1-42","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.5.1-42","ref":"1.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"QUAM legis, ex hortis tibi littera mittitur illis\nServat ubi nostros Sponsa iugata lares.\nMittere cogit amor, Nam quae mea cumque fuerunt\nGaudia, tota mei gaudia fratris erunt.\nFratris erunt certe. Et ditissimus inde videbor\nUnde meus de me plurima frater habet.\nSed mea quae fuerint, Tiburti, gaudia, quaeris?\nIpse veni, atque oculis, quae tibi narro, vide.\nNarro tamen. Taedis mihi nupta iugalibus, ibat\nVirgo, suas, caelo fundere sueta preces.\nInsequor. Arcano suberat penetrale recessu,\nQuo procul est omnis turba remota loco.\nHic ea, si dictis faciles, ait. arrigis aures,\nQuaeque loquar, Samia lege tacere voles:\nPandam mira tibi; quaeque ipse fatebere, rebus\nQuondam operae pretium grande tulisse tuis.\nAnnuo, rem fidis committat ut auribus: unum\nSi gnarum arcani te tamen esse sinat.\nGnarum, ait, esse sinam. Tum sic exorsa, modesto\nConfudit niveas picta rubore genas.\nCaelitibus magnis curae sumus, optime coniux.\nDepulit ut primo me mea lacte parens;\nAliger e superis exinde tuetur ephebus;\nQuo sine nusquam ullum profero teste pedem.\nIlle meos servat suspenso lumine gressus,\nIlle omnes nutus, omnia verba, notat.\nSed vigil in primis, thalami penetralia curat.\nTutus ut a Cyprio sit meus igne pudor.\nIpse tuo, ipse meo formosior ore: sed arcet\nUndique mortales conscia forma procos.\nVirginis ora refert animosque habitusque: videri\nNec nisi consimili virginis ore solet.\nDenique virgineis o qualia moribus offert\nPraemia? mortali vix capienda sinu.\nSin'temerare fidem, Gnidusque petita sagittis,\nAuderem humani foedera malle tori,\nTum capiti mala mille meo; thalamoque minatur\nAltera mille; meo milia plura viro.\nQuare age, sive minas reverere volucris Ephebi,\nGrandia sive novi dona savoris amas;\nMecum ades, et Virgo cum coniuge virgine coniux\nVive libens: Casto foedere duret Hymen.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 1.4.219-220","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., IV. AUGSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio., lines 1.4.219-1.4.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.4.219"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 1.5.43-88","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum., lines 1.5.43-1.5.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.43"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}