{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 1.5.89-132","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.5.89-132","ref":"1.5.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.89.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Denique cuique suus parti decor. omniaque unum\nMembra merumque mihi visa fuere iubar.\nTu tibi Phidiaco caelatum marmore signum\nOmnibus artificum nobile finge notis,\nHuic tamen illud ubi compones marmor ephebo,\nSordebunt oculis omnia signa tuis.\nIlle igitur tali specie ut puer adstitit ales,\nVertit ad obtutus ora serena meos:\nIgnotoque duas e flore rosaque corollas\nMonstrat; et, has sponsis porto duobus, ait.\nTexerunt manibus Charites caelestibus ambas;\nPar aliud numquam Flora peregit opus.\nNullo sole color, nullaque aetate senescet,\nInque suo aeternus flore vigebit odor.\nHaec placida mihi fronte puer. Sertoque gemello\nInduit inde meum, Virginis inde, caput.\nNon ego Gnosiacae quondam pretiosa coronae\nMaluerim capiti serta data esse meo.\nNam sensus simul ille meos odor imbuit, omnis\nVanuit humanae conditionis amor.\nMille mihi Siculis cantent Sirenes in undis;\nMille meae ceras iam sinus auris habet.\nClamabit vacuam caecus Puer esse pharetram,\nMatrisque imbellem sentiet esse facem.\nIntemerata toris stabunt connubia: visis\nCaelitibus, caelebs vivere discit Hymen.\nO sero monstrata mihi spectacula! Dudum\nDebueram Pueri haec ora videre puer;\nTunc oculis et Arena meis caruisset; et infons:\nTentasset numquam scire theatra pudor.\nEt neque me Campus traxisset: et improba Circi\nIussissem studiis ludicra abesse meis.\nHei mihi! quanta meae periistis tempora vitae;\nNoxia dum Latio lumina pasco foro!\nIam spectasse pudet. Veniam date lumina; mecum\nVos ego sola dehinc astra videre sinam.\nAstra videre placet, quibus huc mihi talis ab Astris\nEt puer, et capiti missa corona venit.\nIndigenas ibi mille pares, et milia centum,\nAtque iterum centum milia, Campus habet.\nFas mihi sit numerum, Superi, hunc augere! Vel uno\nPlus ego; vel centum e milibus unus ero.\nHis quoque Tiburti, precor, his super additor alter,\nPer fratres numerus crescat ut ille duos.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 1.5.43-88","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum., lines 1.5.43-1.5.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.43"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 1.5.133-146","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum., lines 1.5.133-1.5.146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.133"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}