{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.1.1-44","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.1.1-44","ref":"2.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.1.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"NON cupis esse tuo pereunte Superstes amico,\nSed properas fato, Maure, perire meo.\nO meritum meliora caput! Mihi sedula planctus\nRettulit, et gemitus nuntia fama tuos.\nDiceris, abrupto me saepe requirere somno,\nEt mecum infracto murmure multa loqui:\nAtque alios, ubi sim? atque alios, quis abegerit? et quae\nIlla meae fuerit, quaerere, caussa fugae?\nCaussa fuit, qualem tibi coram aperire volebam;\nSed meus impediit promere verba pudor.\nNunc durata malis sunt pectora: quaeque pudebat\nDicere tunc, absens scribere verba sinor.\nCaussa fuit, rerum facies mutata mearum;\nAulaque in informem regia versa casam.\nAbstulerat famulosque lues; Libitinaque servos\nHauserat; et pecudum mors inopina greges.\nEt reliquas vexarat opes fortuna: brevique\nRedditus e Craeso divite Codrus eram.\nSed cecinere mihi prius hac oracula sortem:\nEdita quae tali forte fuere modo.\nQua praeceps Anio rapitur, Nilumque Latinus\nAemula mentitur per Catadupa fragor,\nStabat villa, meo domus opportuna recessu;\nProxima Tiburtes inter, amoena, lares.\nHuic ego subiectas oculis dum examino valles,\nEt video Latiis sparsa vireta iugis,\nVenandi subit ardor; et, otius arma, viri, arma,\nRetiaque et comites huc mihi, clamo, canes.\nBella feris indico. Feris indicta, repente\nBella, viri; et Iuvenes bella repente parant.\nEgredimur. Iam villa procul, procul alta Catilli\nMoenia: vicinum iam nemus umbra dabat.\nIrruimus silvam, cinctosque indagine saltus:\nFoverat innumeras intima silva feras.\nTum dare signa duces: Iuvenum ruere ardua pubes;\nEt latrare canes; et trepidare greges.\nFit fuga: perque omnes sternuntur inertia campos\nAgmina pars iaculo, pars cane victa cadit.\nNon leporem virgulta tegunt: nec inhospita damas\nCulmina: setigeros nec sua vallis apros,\nHac hominum cursus; hac fertur odora canum vis,\nPraedaque diversos, et sua quemque, rapit.\nIllic Capra iugis deiecta minacibus; illic\nCingitur obiectis anxia Cerva plagis.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 1.6.129-163","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis., lines 1.6.129-1.6.163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.6.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.6.129"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.1.45-86","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., I. EUSTACHIUS Pater orbus, Mauro Romano. De LIBERORUM iactura., lines 2.1.45-2.1.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.1.45"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}