{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.2.173-214","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.2.173-214","ref":"2.2.173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.173.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Quid moror ergo? Pius si non sinor esse duobus;\nUnus erit, qui me sentiat esse pium.\nFestinata mihi sobolem optio vindicet unam,\nCunctanti perdat ne mora lenta duas.\nSic ait; atque oculos modo ad hanc, modo flexit ad illam;\nCarior haec oculis, carior illa fuit.\nIamque manus illi, rursusque tetenderat illi:\nInde retracta tamen rursus, et inde mannus.\nQuas lites natura facis? Secum ipsa voluntas\nDimicat; et quicquid vult modo, velle negat.\nInterea pueros in lite, quis explicet, illa,\nEgerit in partem quantus utramque timor?\nStant circum trepidi; nutuque parentis ab uno\nFila videt vitae pendula quisque suae\nIlle senem lacrimis manantibus ambit, et ille;\nEsseque et ille suum clamat, et ille, patrem.\nVivere uterque cupit: Sed enim dum quaerit uterque\nVivere, se fratri frater obesse videt.\nUndique discrimen stat ineluctabile. Mortis\nHinc Timor; hinc fratris vincere pugnat Amor.\nQuid faciant? Dubii dum longa in lite morantur,\nLis decisa brevi militis ense fuit.\nOccubuere pares. Doluitque miserrima proles,\nAltera in alterius vulnere; neutra suo.\nHoc genitor viso, quid senserit; edere, Caesar,\nNon ego, non genitor, si velit ipse, queat.\nRes, fateor, narrata, simul pervenit ad aures,\nSaepe cadente meas abluit imbre genas.\nEt, nisi vana rei me fallit opinio, Caesar,\nSaepe cadente genas abluet imbre tuas.\nNam levius quid agas? Pro sanguine funditur unda;\nCenseri an pretium sanguinis, unda potest!\nUnda nequit; mihi crede, nequit. Nihilo minus undam\nQuam potis est oculus fundere, Caesar ama.\nPurgat, et haerentem sensim abluit illa cruorem;\nNec, querulus poenas ut petat ille, sinit.\nPoscit enim poenas alioqui; et vindice caelo\nPugnat in aspersas illius ira manus:\nIra gravis; qualem latro senserat ille, recentem\nSanguine cognato qui macularat humum.\nIra gravis; qualem metuit Iesleius heros,\nFecerat Uriae quem cruor esse reum.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.2.133-172","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi., lines 2.2.133-2.2.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.133"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.2.215-232","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi., lines 2.2.215-2.2.232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.215"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}