{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.2.47-90","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.2.47-90","ref":"2.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.47.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Clamor ubique et ubique cruor; mixtaeque cruori\nLacrimae, et humectae nimbo ab utroque genae.\nObiciunt alii gladiis fulgentibus aurum:\nSpretus apud gladios aureus umbo fuit.\nAst alii veniam, moribunda voce, rogabant:\nAd veniam surdus miles, et ensis erat.\nQuid, quod et insontes (miserabile vulgus) in ipso\nFunere, cur pereant, dum periere, rogant?\nEt certe, mihi, Caesar, adhuc (permissi is) ipsi,\nUrbs tua cur pereat tanta, rogare libet.\nAn, quia plebeius volucri furor impete, nuper\nAusus erat fasces ludificare tuos,\nCaesareumque sacro maculare cruore tribunal,\nDebuit uno omnis funere turba rapi?\nConsule te, caesar: Tua te clementia, talem\nCivibus ob culpam, posse nocere negat.\nQuod nocuisse tamen potuit; fuit impetus ille,\nEt subitus, ferro praecipitante, calor.\nNon ego vaesanae facinus defendo iuventae;\nCrimen erat certe, nec leve crimen erat;\nEsse tamen (fas esto loqui mihi) crimine magno\nDebuerat Magni Caesaris ira minor.\nGrandia non plectunt Superi periuria semper\nFulmine; sed lacrimis saepe piare iubent.\nCum tua par Superis, et paene sit aequa potestas,\nCur etiam mores non sinis esse pares?\nAdde; quod, et Sociis, (cum te per sacra rogassent\nOmnia, perque tuam, voce gemente, fidem,)\nEt tua prensanti mihi genua; Remittere, dixti,\nQuanta ea cumque reis debita poena foret.\nActae ideo grates (memini) tibi, Caesar: et aegris\nQuam desperarant, reddita visa salus.\nQuis subitus promissa calor mutavit? ut irae\nIam semel obstructam panderet ira viam?\nQuemque datae meruit veniae clementia plausum,\nEriperet Circi tristis arena tibi?\nVerum age, plecte reos: meruere. Perire iubebant\nCum sonte insontem, quae nova iura, gregem?\nNempe, decem ut luerent commissa piacula sontes,\nPraestitit innocuus funera mille cruor.\nAtque utinam vel mille satis Libitina putasset?\nSaeva putaremus tela fuisse minus.\nNunc septena vorax populavit milia ferrum:\nErubuit factas ensis et hasta neces.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.2.1-46","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi., lines 2.2.1-2.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.1"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.2.91-132","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi., lines 2.2.91-2.2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.2.91"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}