{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.4.1-40","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.4.1-40","ref":"2.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"QUI dolor ad Nomadum me barbara culmina traxit,\nUltima ubi Libyae pascua Maurus habet,\nIlle itidem voces, itidem ille madentia dictat\nVerba mihi; ille stylum commodat, ille manum.\nUda proin maculis si squallet epistola; parce:\nNon didicit verus scribere pulchra dolor.\nScripta tamen sic sunt, legere ut, Belisarie, possis;\nEt, quae non poteris, res leget ipsa tibi.\nEn, ego, qui Tyriae domitor Carthaginis, Afros\nUsque meo pressi dives, et usque iugo,\nOmnia qui Libyci maris aequora classe tenebam,\nEt longinqua etiam per freta terror eram;\nGilimer ille, tuis nunc ultima pastus ab armis,\nHic miser amissis fascibus exsul ago.\nPallor, et Exsilii sum nomine abusus honesto;\nCarcere, debebam dicere, claudor ego.\nCarcer enim certe (vel si quid tristius illo)\nEst meus, in tali quem colo rupe, locus.\nUndique vel saxis, vel ahenis moenibus arctor;\nSemita vix oculis restat ad astra meis:\nRespiciant quascumque alias mea lumina partes,\nUndique quos metuant, arma virosque vident.\nArma vir osque tamen minus est grave cernere: solum\nEsse molesta foris arma virique solent.\nSaevior intus agit, multoque propinquior hostis,\nQui cruciat longa viscera sicca fame.\nInde ego Massylae regnator gentis; opimas\nRegia cui suerat mensa parare dapes,\nCui, volucrum stragem caena olim fecerat una,\nPrandia cui magnae funera cortis erant,\nIlle, fame iam victus, opem, Belisarie, parvam\nOro: sed oratam, me nisi fallo, dabis.\nQuanta rogem, exspectas? Tria sunt, quae Gilimer oro,\nEt tria, quae Regum nemo poposcit adhuc.\nGrandior haec, video, praefatio terret. Ego orem\nNempe, quod oratum a nemine Rege sciam?\nQuicquid id est, dices, magnum esse necesse profecto est,\nOmnia si Regum vincere vota potest.\nAt neque victorem promittere talia victo,\nTalia nec victum poscere dona, decet.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.3.89-128","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., III. CHRYSOSTOMUS EUTROPIO Excons. Proscripto. De FORTUNAE inconstantia., lines 2.3.89-2.3.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.3.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.3.89"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.4.41-82","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis., lines 2.4.41-2.4.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.41"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}