{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.5.1-44","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.5.1-44","ref":"2.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.1.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"ILLE tuos quondam, non ultimus, inter amicos.\nDum traherent nostram vela secunda ratem,\nNunc etiam, hibernis lacerata carina procellis\nDum natat, et mediis obruta pugnat aquis,\nIlle tuus (licet esse neges) Belisarius, oro\nPauca legas, alia verba notata manu.\nIpse mea scripturus eram: sed cassa, volentem\nLumina servitio destituere suo:\nLumina, (da veniam: non exprobro) lumina quae te\nIudice, sunt oculis nuper adempta meis.\nHinc aliena manus; propriae sed lacrimae. Ab istis,\nHaec, quamcumque vides, facta litura venit.\nUnicus hic oculis usus mihi restat ademptis:\nUnicus hic illis eripiendus erat.\nQuem tamen usum illi ne qua dediscere possint,\nHaec mea, quam cogor vivere, vita facit.\nQuamquam ea, non video, cur possit vita putari,\nQuae nusquam visa vivere luce sinit.\nFac, sine luce tamen, vitam mihi posse vocari;\nVita mihi dici non sine Pane potest.\nPanis enim (quis credat?) abest Belisario: et illi\nQui modo messuerat Gargara, panis abest.\nQuemque onerata dapum strue pascere mensa solebat,\nArida iam queritur membra rigere fame.\nAh! dedimus, damno dedimus non impare poenas:\nPraeteritamque fames expiat ista gulam.\nNon accuso sitim. Nam, quae fuit ante falerno\nPulsa mihi, gelida nunc relevatur aqua.\nObvia sunt undae salientis murmura; caecisque\nOmnibus accessus pauperibusque patet.\nSi me lege fames uti sineretur eadem,\nGratuitam illi ut opem ferret inempta Ceres,\nEsse mihi locuples iam parte viderer utraque,\nNec gravis orato civibus aere forem.\nSed quia venduntur Cereris mihi fragmina numo,\nEt tamen est numis orba crumena suis,\nFlagito, devexi lacrimabilis accola clivi,\nAssiduam turbae praetereuntis opem:\nPorrectaque manu, qua quondam ego fundere mille\nProdigus assueram munera, capto stipem:\nEt, vestram huc, cives, huc, clamo, tendite vestram\n(Brachia si nondum diriguere) manum:\nInduperator opem Belisarius orat, et assem:\nAsse et ope esuriens Induperator eget.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.4.168-174","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis., lines 2.4.168-2.4.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.4.168"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.5.45-88","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis., lines 2.5.45-2.5.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.45"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}