{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.5.137-178","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.5.137-178","ref":"2.5.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.137.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Sic regit ille tamen miseri vestigia, caecum\nUt sinat infido saepe labare solo.\nTum, neque qui teneat titubantem, est verna: neo ulla\nSunt, quibus imponam debile, fulcra, genu.\nAbstulit ira tui mihi fulminis omnia, Caesar:\nNec scio quid post haec omnia, restet adhuc\nRestat adhuc unum, memini. Tu tollere id unum\nParce, quod unum ipsis carius est oculis,\nRestat Amicus adhuc, oculis mihi carior ipsis:\nHunc unum, ut tuleris cetera, linque mihi.\nDum loquor haec, medio recubantem caecus amicum\nQuaero sinu. At raptus iam mihi amicus erat:\nFortuna labente, fidem mutavit: et illum\nQuo sine vix poterat vivere, nosse negat.\nDo victas, fortuna, manus: nihil abnuo; vincis:\nRapta mihi iam sunt, quae potuere rapi.\nNec mala plura tibi, superant, quae, saeva, mineris;\nNec bona, quae possis tollere, plura mihi.\nInde suis mea vita malis, non sponte superstes\nMolitur tacitam, qua data porta, fugam.\nApponetque lucro, mortis si copia fiat:\nIllius instantes optat amatque minas.\nDum tamen inveniat tanti compendia voti,\nPorgite quaesitam vos, pia turba, stipem:\nInduperator opem Belisarius orat, et assem:\nNullum assem esuriens Induperator habet.\nSic meritum dices; qui coniurante iuventa\nImpulerim cives in tua fata tuos.\nFalleris, o Caesar; non hoc luo nomine poenas:\nExpertem vitam criminis huius ago.\nNam, nihil ut videant aliud mea lumina; culpae\nInsontem istius me tamen esse vident.\nEt, nisi noxa meam gravis ureret altera mentem,\nConscia nullius criminis illa foret.\nNunc ego, non omnis sceleris me praedico purum:\nLaesi, quod Magno Caesare maius erat.\nExtorrem, infelix, egi Silveium. Ab illo\nCrimine, res omnis est mihi versa retro.\nDa veniam Tarpeie Parens? A vertice sacro\nDebueram iustas abstinuisse manus.\nIniecisse pudet. Romani ignoscite: vestrum\nImpius invasi nullo ego iure caput.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.5.89-136","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis., lines 2.5.89-2.5.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.89"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.5.179-212","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis., lines 2.5.179-2.5.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.5.179"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}