{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 2.7.137-180","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.7.137-180","ref":"2.7.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.137.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Aut, quid ab aequoreis iuvat evasisse procellis,\nArida si torrens enecat ora sitis?\nEnecet ora tamen sitis, et penuria perdat,\nNam merui. At Socios non meruisse puto;\nNon meruit taedis desponsa iugalibus uxor;\nEt pueri certe non meruere mei.\nParce fames istis: quibus aura perpecit et unda,\nHos orata, mihi perdere parce, fames.\nDixi ego; sed surdae. Nihil illa remittere: Nusquam\nUllus in ingrato littore adesse cibus.\nCogimur ergo; datisque alimenta paciscimur armis.\n(Numquam alias tanti res fuit empta mihi.)\nHostibus arma damus, quae sola reliquerat aequor;\nSed tamen accepta tradimus illa fide.\nOmnibus una viris generosior obstitit uxor,\nArma viri, ingeminans, arma tenete viri;\nNulla fides hosti; fraus barbara fallet inermes:\nArma cibos nobis, arma retenta, dabant.\nPraepotuit vaesana fames; victique cruentis\nHostibus, accepta tradimus arma fide.\nAc Venti rapuere fidem. Gens impia post quam\nDiscinctum Hesperio viderat ense latus,\nEluso gavisa metu; nudavit Achivos,\nQuos personato texerat ore, dolos.\nIniectaque manu, nostris modo saevior armis,\nPulsatum totis finibus agmen agit,\nEt cunctas avide spoliato a corpore vestes,\nInvida quas nondum merserat unda, rapit.\nNec mihi, nec sociis trama ulla relicta tegendis;\nInde oculos refugit quisque timetque suos.\nUmbra omnes noctemque petunt: castusque subire\nAlterum in alterius non sinit ora pudor.\nAbdita se Coniux sabulo defodit in alto,\nQuaeque nequit sabulo condere, crine tegit.\nAd latus hinc atque hinc miserabilis accubat infans,\nAtque in opem, plorans, matrem alimenta rogat.\nQuid faceret genitrix? pueros qua pasceret esca?\nAmbrosiam; si qua posset habere, daret.\nPectore si rupto, vel pascere sanguine posset;\nProdiga materni sanguinis illa foret.\nQuod super unicum erat; geminis dedit oscula natis:\nHaec cibus, haec inopis fercula matris erant.\nQuis mihi sensus ibi? genitor cum bina viderem\nPignora iam certa iamque perire fame!","prev":{"citation":"Heroum epistolae 2.7.91-136","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio., lines 2.7.91-2.7.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.91"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 2.7.181-224","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio., lines 2.7.181-2.7.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/2.7.181"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}