{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heroum epistolae 3.1.181-210","citation":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae 3.1.181-210","ref":"3.1.181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.1.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.1.181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.1.181.md","author":{"name":"Jakob Bidermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann"},"work":{"title":"Heroum epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae","urn":null},"verse":true,"words":194,"text":"Ergone, quae gregibus praebenter pabula brutis,\nNon eadem esuriens pabula pastor habet?\nNon habet, Utque habeat; voti miserabilis escas\nQuis dignas lacrimis omnibus esse neger?\nVerum ego iam tantis vota irrita perdo querelis:\nDura vel ad siliquas fit mihi terra suas.\nInterea patria, memini, quam largus in aula\nMendicis pateat seruitisque penus.\nVictus ibi, atque ingens operas annona saginat,\nEt mediastinos copia panis alit.\nFastiditque satur plebeiam verna polentam,\nNec spatium venter, quo sua condat, habet.\nAt peregrina meas tenuant ieiunia vires;\nInque dies cogit fata timere fames.\nQuid moror ergo amens, nondumque revertor ad illos,\nQuos male deservi, patre querente, lares?\nIre iuvat; iuvat. Ite pedes. Patria illa, meusque\n(Ah, meus!) est, ad quem vos iuvat ire, pater.\nUtraque causa moram iubet omnem abrumpere. Surgo,\nEt patriam, et patriae visere pergo patrem.\nNon seret ille meos macie pallescere vultus,\nNudaque brumali membra pavere gelu.\nForsitan, et lacrimis manantibus ora rigabit.\nViderit aerumnae cum simulacra meae:\nOccurretque libens; et victus amore paterno,\nCoget in amplexus me prior ire suos.\nNolo tamen NATI vereri me nomine dicat:\nExcidit a Nati conditione Nepos.\nSed famuli tantum, vel Servi nomine dicar:\nDummodo sim PATRIS, quidlibet esse vole.","prev":{"citation":"Heroum epistolae 3.1.137-180","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE MISCELLANEIS., I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis., lines 3.1.137-3.1.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.1.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.1.137"},"next":{"citation":"Heroum epistolae 3.2.1-42","label":"HEROUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE MISCELLANEIS., II. PETRUS Poenitens, B. Virgini. De CHRISTO, ter negate., lines 3.2.1-3.2.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/3.2.1"},"credit":{"text":"Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml","quality":"ocr"}}