{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poematia 3.1-3","citation":"Jakob Locher, Poematia 3.1-3","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-locher/poematia/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia/3.1.md","author":{"name":"Jakob Locher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher"},"work":{"title":"Poematia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"FEcit humanitas erga me tua: Reverende pater ut omni verecundia prorsus semota: nugas meas qualescumque: ac tenella poematia tibi dicarem: qui cum sis inter doctos atque disertos praelatos multum famigerabilis: Clarisque animi dotibus eniteas: non tamen mediocris Ingenii virum: qui tuam paternitatem unice colit: obseruat, ac veneratur: a te fastidioso Stomacho repellis: Immo quod vero verius est. Philomusum ut filium diligis. et bonorum externorum adminiculis iuvas, multisque commoditatibus erectum: in puluere iacere non sinis. mihi plurimum gratari soleo: qui, nescio quibus fatis: quo denique sidere? tam fidum patronum: tamque firmum Amicum nactus sum. Etsi tuae paternitati, et virtutibus ac honorum gradibus longe impar sum tamen recto sinceroque mentis affectu raptus. te amicum meum: te patronum, teque tutorem appellare non erubesco. Amicitiam non simulatam, non personatam, neque momentaneam inter nos morum ac Studiorum qualitas Immisso quodam ferrumine coniunxit: Tu quidem Philosophiae sacris praeceptis imbutus non ex utilitate. sed ex honestate, Amicitiae bonum pensiculas. Studiosusque erga eos exsistis: qui non Divitiis ac opibus abundant: sed qui ingenio valent: Virtutibus pollent. Eloquentia admirabiles effectus excitant: et verum bonorum omnium finem constituunt. O quotiens inter Eruditos, ac praestabiles viros gloriari soleo. de tua in me beneficentia: quam amicitiae honestae sororem non inconvenienter dicere possum. qua me non tam praesentem: quam absentem prosequeris. qua meae penuriae. ac domesticis angustiis saepicule prospicis. qua me ad studiorum labores. ac nocturnas lucubrationes erigis: qua denique efficis. ut mihi de te multo plura beneficia sperare liceat. O pientissimum amicitiae numen, quod me tuae paternitati dignissimae. sic insinuavit: ut Coalitam benignitatem. Charitatemque, nulla umquam tempestas. nulla fortunae atrocitas. nulla temporum aduersitas. dissoluere queat. Amicus enim. ut pytagoras in Symbolis reliquit: est ipse alter. Amicus inquam est igni et aqua magis necessarius. Sed qualis ait quispiam. inter te et tantum Abbatem comparatio: Si mundi bona et externam sortem intuemur: nulla penitus: Si animi dotes. et studiorum aequalitatem Comtemplamur: Aptissima convenientia apparebit Ambo namque a pueris. ut ita dicam. Musarum atque apollinis initiati sacris: Certamen carminis vicissatim propositi exercuimus. cortinam Phoebi Tripodemque auratum pari gradu conscendimus. studium Poeticum. quo nihil sacratius. nihil lepidius. nihil ad divinarum Litterarum cognitionem locupletationemque: conducibilius esse potest, alternis provocationum stimulis excitavimus. Ingenii ergo tui vivacitatem. Innatamque oris facundiam. Illud tuum mortilogium. et sermones quottidiani.","prev":{"citation":"Poematia 2","label":"Ad lectorem, Epigramma Philomusi,","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-locher/poematia/2"},"next":{"citation":"Poematia 3.4-5","label":"3.4 to 3.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-locher/poematia/3.4"},"credit":{"text":"Jakob Locher, Poematia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/locherpoematia.xml","quality":"ocr"}}