{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 101","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/101.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Certum est, quemlibet λόγορesse suaptè natura definitißimum, & per se impatibilem, ac potentiae, qua poßit aliter se habere prorsus expertem. Atque si ποικτικὸς sit, non nisi ad agendum aliquid esse efficacem. Respectu eius, tanquam actus, κύημα, dicitur esse in potentia, quae triplex est, una, quoad λόγος ei speciem animalis, ut Hominis, aut Canis ingenerat, qui unus est efficientiae ipsius scopus. Altera est potentia, quae pertinet ad sexus differentiam, ratione cuius masculinum aut foemininum generatur animal. Tertia est, qua similis aut dißimilis parentibus proles gignitur. Quaeritur, an potentia efficientis causae, ad materiae diuersitatem, ipsa quoque diuersa esse poßit? Vt si dicam πλαστικὸν λόγον pro differentia materiae producere masculinum & foemininum sexum, & efformare etiam utriusque sexus organa, quibus inter se differant sexus. Respondendum censeo, quòd λόγος per se, id est, ratione essentiae, non nisi unum producere poßit, ut Homo, hominem, & Canis, canem, sed per accidens, nempe propter materiae differentiam accidentalem, masculinum & foemininum producit sexum, non existente differentia hac essentiali. Etenim producendo speciem & essentiam οὐσίας, ipse λόγος, materiam alterat, & qualitates generandarum partium temperat φύσιν earum producendo, qua sini animationis postea capaces. Sed materiae huic quoad accidit, ut sit calidior, aut frigidior temperamento, hac ratione accidit etiam τῷ λόγῳ, ut masculini aut foeminini sexus animal efformet. Quo perspicitur, κινήσας τοῦ πλαστικοῦ λόγου geminas esse, quas Aristoteles distinguit uocabulis οὐσργίας & δυνάμεως, quarum illa sit, quo producatur essentialiter species in materia, quoad καθόλου sempiternum, & immutabile quiddam est eiδος.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/100"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/102"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}