{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 105","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/105.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Vt si proles facie similis sit patri, lineamenta scili. figurae eadem erunt. Nam plastica facultas ex genitali semine, temperamentum simile habente, potentiae ratione similem faciei quoque formam producet. Idem de reliquis partibus sentiendum. Materni seminis qualitate & temperamento exuperante, matri scilicet proles aßimilabitur. Fiunt, ut diximus, ista propter αὐομοιομόβειαν spermatis, ut si ex quo facies formatur, sperma uiri sit inualidius, aut frigidius, aut quantitate paucius, respectu materni, figura matris hac materiae qualitate exprimetur. Quoniam, ut Galenus inquit συνυπαρχε ἐὐ ἅπαντι μόέμῳ, τῆς ὕλης ὁ Δημιουργὸς. οὔκ ἀποκέκριται δὲ χωρὶς ἰδιία μὲν, τὸ κινοῦν, ἰδια δὲ, τὸ κινούμόνον, ἀλλʼ ἑαυτῷ κινεῖ καὶ ῥυθμίζει τὸ σπόρμα, καὶ δὴ καὶ αὐξάνει, καθάπορ ἔμπροσθον ἐλέγετο τὴν τροφὴν ἔλκον ἐκ τῆς κυσσης. Constat his rationibus, qui fiat, ut mascula proles, matri, & foemini ni sexus foetus interdum patri aßimiletur, sed quòd interdum Auo, aut Auiae aßimiles sunt, deinceps nobis causa erit explicanda. Humor genitalis Gignentis, ut diximus, instrumentum est ποικτικὸν prolis. Δύναμις porrò ποιητικὴ plasticae facultatis, distinguitur οὐσργάα, qua per se efficit quid piam, & δυνάμει, qua propter qualitatem materiae aliquid efficit. Per se dicitur efficere, quoad ὐσίαν, nempe hominem aut Equum efficit λόγος σπορματικὸς, propter δύναμιν autem materiae, efficit etiam haec accidentia sexus, & praeterea similem, aut dißimilem gignentibus prolem forma & figura. Eadem est materia, qua nutritur, & augetur animal, & qua simile sibi in specie generat, quae γονὴ scilicet ab Aristotele appellatur. Ipsius enim in omnibus, Aristoteles scribit, ὁ αὐτὸς λόγος κινήσεως. Caeterum respectu patientis & multiplicis propter qualitates materiae generantis humor genitalis, uel κρατοῦντος, uel κρατουμένου rationem obtinet. Si superet ipsius κράσιs seu qualitas ex toto, masculinum generabitur, si contra, foemininum animal, quoniam ut Aristoteles inquit, καθʼ αὐτὴν ποιῆσς πότε τὴν μορφὴν ἡ τοῦ ἄῤῥονος κίνησις. Quamobrem si prorsus uincat mascula uis seminis, & marem nasci oportebit, & similem patri prolem. Sin uerò non uincat, & motus eius impediatur (δυνάμας autem multae sunt & uariae) qua ratione, & parte, uincitur, hac deficere & solui motum ipsius, & contrario motui cedere oportebit.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 104","label":"104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/104"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 106","label":"106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/106"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}