{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 111","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/111.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"His effectorum, respondent efficientium gradus plasticae facultatis, & materiae, ex qua proles efformatur. In materia autem insunt δυνάμος haec motionum illarum, quibus hoc, uel illud potest generari, et potentiori interdum δυνάμς cedit impotentior, potentiorum enim causarum motiones impediunt motiones causarum impotentiorum, ut si potentior sit causa, qua generetur foemininus sexus, aut matri similis proles, ei niirum cedet potentia spermatici humoris: qua potest generari oppositum. Item, si in Socrate insit aut in semine Socratis potentia, ut masculum quidem generet, poterit fieri ut tamen non insit δάναμις qua sibi, sed qua patri suo, aut Auo similem generat. Nam interdum in materia genitali, qua Nepos nascitur, temperatio & crasis talis inest ut Aui imagine informetur, aut auiae, & non patris aut matris, in propiora enim consequentia facilior est transitio & mutatio, appellat Aristoteles has μεταβάσος ἐχομεύας δανάμεις. Aristoteles porrò masculas διυνάμις architectrices, & δuμιουργοῦσας appellat, quae principaliter generantibus adscribuntur quoad sunt singulares, & καθέκαστον οὐσίαι. Non enim homo, quia homo, aut animal, quia animal, sed quia Socrates, aut quia Coriscus generant. In singularibus enim insunt hae δυνάμας alterationum & motionum, quorum causa dicuntur etiam reliqua praedicata esse, οὐσίαι, & τόδι quiddam, ut hic homo, ut hoc animal, aut τοῖονδε, ut masculinum, aut foemininum. Penes ipsum quoque generans quatenus τoδeτι potentiam esse dicimus, ut qua generare masculam prolem poßit, & qua patri similem potius, quam matri, & qua Auo potius, quàm Auiae. Potentior uis si non superat, cedet locum impotentiori, quae pro expositis hoc Aristotelem, explicare ab initio institui. Apparet ex his omnibus quae hactenus sunt disputata, omnium eorum quae fiunt & generantur in formatione foetus, duas esse causas, nempe efficientem, quae sit plasticauis & potentia, & materiam τοῦ κύήματος compositam ex genitali humore seu spermatico Maris, & foeminae, quibus temperamento contrario inter se differentibus, unum alterius motum impedire poßit, quibus exuperantibus aut deficientibus omnis haec uarietas in humanis formis & ingenijs proueniat, cùm nihilominus unus idemque sit omnium πλαστικός λόγος in materia τοῦ κυήματος inclusus. Actus secundus est animae, sed accidentalis, quo, nutricando scilicet, omnes partes sui corporis conseruat, mutando nutrimentum in substantiam similarium partium.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 110","label":"110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/110"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/114"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}