{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 118","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/118.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Si quae sunt alia, Theologis, sed in philosophia eruditis, discutienda relinquo. In quo consentiant Theologi nostrates, & in quo dissentiant a philosophis, aliâs fuit expositum. Ab utrisque enim dicitur, quòd anima extrinsccus ingrediens in corpus, hominis essentiam constituat, & quod aec ipsa, moriente homine, separabilis sit à corpore, scipsa niuens, interitusque expers, quia uidelicet mente sit praediic. Hanc immortalitatem, alijs Plato, alijs uerò Aristoteles probat argumentis. Nos omißis Platonis rationibus, quae proponuntur in Theaeteto, Aristotelis non modo probabiles, sed etiam Apodicticas rationes, quàm potest sicri explicabimus breuißimè. Propter breuitatem autem obscuritatemque Aristotelis: quàm absurdè & inconsentaneè quidam interpretati sint ipsius sensum legendo commenta seu sigmenta potius ipsorum, facilè quis depraehendet. Quid enim alienius est & magis abhorret ab Aristotelis sententia, quàm cum Auerroes defendit unum numero & communem esse omnium hominum intellectum agentem, qui separabilis sit, & immortalis, anima existente humana mortali nihilominus. In qua sententia sint etiam, Alexander, & Themistius, ac multi alij, qui post eos fuerunt Aristotelis interpretes, qui tamen Aristotelis mentem & sensum de mente humana non uidentur mihi assecuti esse, quem nos bona fide, explanabimus, ut his etiam argumentis perspicuum sit animae humanae immortalitatem non modò, propter religionem, asserendum, sed etiam philosophicis rationibus demonstrabilem esse, ut contra dici nihil quoat. Primùm est, ut probetur, hominem, non ex toto naturalibus causis generari, & πλαστὸν quiddam esse, ut aliae sint quaelibet res naturales, quas perpetuis generationibus caducas reparari manifestum sit.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/117"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/119"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}