{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 128","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/128.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Duo haec, ut totim, & pars, differunt realiter, & reipsa non sunt unum, quamuis unum essentialiter constituant. Et Hominem quidem, ut nemo dixcrit ipsam esse animam, quomam totum, non est pars, ita nec patiens & compositus intellectus, est ipse simplex & agens intellectus. Quòd autem uterque intellectus sit ἄυλος, & nullum corpus, aut partem corporis informet, manifestum ex eo est, quòd νοητὰ ἔιδη sunt immatabilia, & quae causa ueritatis aliter se habere nequeunt, quoniam coυλα & corporea omnia, mobilia aut mutabilia sunt. Quò respiciens Aristoteles dixit, τὰ πράγματα περὶ τὸν Νοῦν, ὡς χωριστὰ τῆς ὕλης εἶναι. Compositus autem & informabilis notitijs intellectus, quòd non sit aeternus, aut quod non sit à corpore separabilis, hoc argumento ipso, quo compositus statuitur, liquet, quandoquidem omne compositum, sit dissolubile. Sed immortalis, & indissolubilis, & separabilis, pars est essentiae dissolubilis huius & compositi intellectus, seipso intelligens, non efficiens, aut recipiens in se notitias, quoad separatus à corpore est, purus simplexque intellectus nullo adminiculo sentientis animae indigens. Quaeritur autem quomodo in corpore existens is, seipso nihil intelligat, extra corpus autem, & separatus, omnia seipjo? Potestne fieri, ut alius sit & diuersus à seipso, solutus, & uinctus uita corporea? Respondemus, quòd separatus alius sit, sed non aliud, à seipso. Vnus enim essentia existens, non unis tamen est essendi modo, ut linea, una! est subiecto eademque, recta, & inflexa, cùm nihilominus specie differant (ut in discrepantibus numero) Rectum & inflexum esse, & alia sint propria πάθη rectae, & alia sint inflexae lineae.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/127"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 129","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/129"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}