{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 13","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/13.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Sapientia Artificis, regit manus ipsius, ut non tantum in mente sed in manibus etiam suo modo inesse uideatur ὁ λόγος, quoad solertia meniis reguntur. Nam ut Aristot: scribit lib. I. de partib. Animal: τὸ γαρ μὴ τυχόντως, ἀλλʼ οὐεκατινος ἐὐ τοἷς ς φύσεως ἔργοις ἐσι, καὶ μάλισα οὐδʼ ονεκα συνέσηκον ἡ γέγονε τέλους, τὴν τοῦ καλοῦ χώρπν ἄληφον. Efficientium proinde causarum in naturaduplex est genus, unum est ἄλογον καὶ ὕλικον, ut si frigore aut calore alteratur quidpiam, alterum est, quod ut forma & logos generat quidpiam: ut σπορματικὸς λόγος, aut aliâs ἐν ὕλη λόγος, ut si simile generat simile sibi, aut si nutritum aßimilat sibi nutrimentum. Ἐνυλοι aliàs λόγοι quam admirandas habeant uires, Historijs Physicis est proditum, ut sui ipsius gratia nulla res naturalis generata uideatur esse, sed ut alijs prodesse poßit, ordine quodam connexis & cohaerentib. omnibus. Nam λόγος seu τάξις, inprimis τῇ φύσει oιnτα uidetur esse. Sed omißis reliquis, explicare nunc instituimus, quid sit σπσρματικὸς seu πλαστικὸς λόγος, qui Animatorum, nempere stirpium & animalium efficiens seu generans est causa & materia eius quod generatur, nequa quam esse queat. Spermatis uocabulum aequiuocè usurpari monet Galenus, Commento Vitimo libri primi in pro gnostica Hippocratis, cùm aliâs significet humorem, quem Medici nominant θορώδη ὑγρότητα. Aliâs significat διύναμιν & λόγον, qua significatione plerunque Aristoteles utitur, quando negat Sperma materiam esse foetus, sed ipsius foetus effectricem & plasticam esse causam. Galenus pro humore & Materia utitur uocabulo illo, quando ex spermate, & sanguine, foetum generari scribit, ut mirum non sit, si Galenus Aristoteli se mimicius, quàm uerius opposuerit in libro de semine. Efficientium porro aliud discrimen est, quoad nimirum quaedam principales sunt causae, nonnullae uerò sunt Instrumentales. Instrumentalis est Πλαστικὸς seυ Σποματικὸς λόγος, eius principalis causa est aut coeleste corpus, à quo dependent generationes rerum naturalium, aut Masculini sexus animal, respectu foeminini genitalis huius facultatis, causa & principium efficiens faetus, esse dicitur.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 12","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/12"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 14","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/14"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}