{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 160","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 160","ref":"160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/160.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Ex eodem sunt etiam generata, ut cerebrum & nerui, quib. ad sensum & motum praestandum utitur facultas sentientis animae. His reliquae partes σαρκώδειs existentes adminiculo sunt it ener geias suas exercere queant, non tamen his principatus est adscribendus. Paßim Galenus cor praedicat esse quasi locum & ἐστίαν ἐμφίντου θερμοῦ, cuius influentia & communic. ne omnibus opus est reliquis partibus, ut sol enim, suo calore uegetat omnia. Valdè autem mihi uidentur Galenus, & Vesalius hallucinati (quorum errorem confutaui in libro de Sanguificatione) qui censent uasa, quib. continetur sanguis, quia sint alba & membranea, calidiora illa non esse sanguine aut cani formib. partibus, quae constat quòd φύoeι sint calidiores, propterea quòd sint generatae è spermate, quod ipsum calidius sit quam sanguineus humor, & quòd contentus his sanguis, sit calore incolumis, profusus autem conorescat frigore in grumum Et quòd sperma sit φύcειcalidus humor ratione materiae suae, & non frigidus, pro eo ut sanguineest humor, hoc signo probat Aristo. lib. 2. de generatio: inimal. quia scilicet frigore non concrescat aut solidetur. Sic Aristo. scribit. Πήγνυται τὰ ὑδατώδη τὸ δὲ σπέρμα ἀ πηγνυταιτιθέμενον ἐὐ τοῖς πάγοις ὑπαίθριον, ἀλλʼ ὑγραίνεᾳ ται, ὡς ὑπὸ τοῦ ἐναντίου παχυνθον. Semen autem quòd sit calidius multo quàm sit sanguis eo cognoscitur quòd masculi sunt calidiores foeminis, & quòd castratis totum corpus EA. effoeminatur calorque natiuus est remißior. Fontem itaque & quasi radicem caloris natiui Galenus spermatico & non sanguineo humori adscribit in libro quem scripsit contra Lycum Sophistam, negantem sed falsò secundum Hippocratis sententiam) in prima aetate plus inesse caloris natiui, quam in adolescentia sit aut iuuentute.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 159","label":"DO NATIVIS ET INSITIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/159"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 161","label":"DO NATIVIS ET INSITIS IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/161"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}