{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 19","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/19.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Physicas autem οὐτελεχίας, quae sunt eιdη physica, humanus seu noster intellectus ut δυνάμς, & non actu νοnτὰ, perciprit adminiculo sensus, à quo sensu propria quidem πάθη & accidentia apprehenduntur, cùm autore Aristotele, nullius scientia in nobis possit esse, cuius nullus sit sensus, ad intelligendum scilicet res corporeas, ut Plato inquit, sensib. ὡς ἀλλοτέμῳ ὄμματι προσχρῶμονοι. Quoad uerò actu νοῆτὸν in intellectu nostro inest λόγος dicitur & ποιητὸν quiddam est, cùm simpliciter & per essentiam νοκτὰ sint ipse intellectus intelligens, quippè in secreto intellectu idem sunt essentialiter Νῆns, νοητον, & νοᾷν, ut & Aristot. docet in Metaphysicis. Respectu cuius intellectus Aristoteles nostrum comparat in Metaphysicis oculis noctuae, quibus id propriè accidat, ut clarißima luce caecutiant, ita nostrum, inquit, caecutire intellectum in cognoscendis principijs rerum, ut sunt λόγοι constituentes essentiam rerum naturalium, qui, ut principia, φobσε: sint manifestißimi, ut per quos, effectus omnes cognosci debeant, quos tamen λόγυς per se non percipiamus, sed accidentium, tanquam tenebrarum, adminiculo, ut Noctuae tenebris iuuantur, ut manifestius aliquid uideant, nihil claro lumine uidentes, quae tamen ab acutis oculis manifestißimè cernuntur. His quae diximus, liquet, εἶδος gnimae, seu cuiuscunque rei naturalis, alio modo esse in materia & subiecto naturali, & alio modo esse in humano patibili intellectu, & alio modo sepa rato intellectu ipsum intelligi, & alio, si dicamus aliquid, aut omnia, diuina mente intelligi, quam mentem scriptura etiam sacra τοῦ θέου λόγου appellatione (quod uidelicet sit etiam ποιητικὸς, creando τοὺς λόγους, qui sint extra ipsius essentiam) significandam esse censuit, quia uidelicet sit genita rita quaedam Mens, cuius genitorem nominat Plato in Phi lebo Νοῦν γενούστην ut patrem.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 18","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/18"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 20","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/20"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}