{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 193","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/193.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Ex his quae diximus, perspicuum est, mixtione perfecta productas res temperamentis, esse ὑσίας, non quòd temperamenta sint carum οὔσία, sed quòd sint causae, sine quibus non poßint esse οὐσίαι & naturae rerum. Quin etiam quòd crasis non fit λόγος ipsa, seu forma, Syllogismo hoc nequaquam concluditur. Omni forma salua, res quoque ipsa incorrupta manet. Et Omni temperamento saluo, res incorrupta monet. Ergo. Temperamentum seu crasis, est ipsa forma naturalis. Nam ambabus affirmantibus praemißis in Secunda figura. ut Asyllogisto, nihil concluditur. Efficiens autem omnium naturalium corporum causa est Animatum corpus Nam si Animata sint, omnino necesse est, ut ab Animatis generentur. Sed inanimorum, efficiens & generans cau sa est coelum, quod ipsum Animatum esse, & gubernari à separata Mente. summi philosophi Plato & Aristoteles testantur, & Aristoteles in Metaphy: à uita, & Mente seu Anima coelesti dependere coelum & uniuersam naturam re rum, scribit. Temperamentum porrò Animatorum corpo rum hactenus ἔμφυτον, sed Naturalium, & uacantium anima, σύμφυτον calorem nomino. Ἐμφύτῳ autem praeditum, necesse est ut συμφύτῳ etiam calore sit praeditum, sed non contra. At quòd συμφύτῳ calore substantia naturalis constituatur, quae sine forma, quam Philosophi appellant λόγον, esse nequeat, docet Aristoteles libro quarto Meteoron. Illo temperamento Aristoteles ἀπλῶς generari quidpiam, nempesecundum substantiam, quae definitur ρὔσα, & illo temperamento perempto per putredinem, κατὰ φῦ σῖν etiam ἀπλῶς, id est, ratione substantiae suae, corrumpi res naturales scribit. Quod autem hactenus nos σύκφυτον, id ipse commemorato in libro, ὀικεῖον θερμὸν appellat.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 192","label":"192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/192"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 194","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/194"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}