{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 197","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/197.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"In absynthio igitur, & radice Rabarbari mortuis, ut crasis, ita quoque natura inest, & natura, uel occultis & proprijs δυνάμεσι, quae naturali rei propter formam insunt, operatur, ut quòd Rhabarbarum bilem, & pituitam purgat. uel manifestis qualitatibus, quae propter materiam, & qualitates primas in renaturali generantur, insunt, utsapores, odores, ut absynthio amaritudo, non qualis in centaurio est, aut colocynthide, sed qualis naturae absynthii oικεῖα est & uernacula. In opio occulta est refrigerandi uis, in lactuca similiter, & in folijs salicum, sed sua, cuique naturae respondens. Has διυνάuειs naturae ipsae & formae stirpium ingenerant, non tamen sine instrumento temperamentorum. Propter temperamentum materiae & clementorum, amaritudo, inest opio, & acrimonia camphorae, communes qualitates sunt secundae, quibus non semper distinguenda uiribus sunt medicamenta. Per se enim utrisque his qualitatibus calefaciendi uis adscribitur, si craesin consideres, sed à forma, facultatem aliam habent, & occultam δύναμιν, qua insigniter refrigerare possunt corpus, quae διυνάμεις, ut propria πάθη, propter formas rebus naturalibus inesse dicuntur, tametsi absque crasi elementorum generari nequeant. Sic autem refrigerant, ut Saturnus refrigerare dicitur, nempe δυνάμει, substantiali & non actu frigoris, qui actus consubstantialis ipsis non est, ut est aquae, frigus. Haec enim δεύναμις si non sit in lactuca aut opio, aut pipere, aut Euphorbio, non amplius id sunt, quod esse dicuntur. Abactionibus, & paßionibus proprijs, δυνά uus cognoscimus, & per δυνάμεις, apprehendimus ὀσίας.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 196","label":"196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/196"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 198","label":"198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/198"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}