{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 204","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/204.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Ποῖ ον δὲ, ἢ ποσὸν, οὔκ ἀὐάγκη; ἀλλʼ ἢ δυνάμει μένον. His omnibus quasi praecognitis & principijs demonstrandum nobis erit uenas in animalibus esse principale efficiens sanguinis, & non carnem locinoris, ut Galeno aut plaerisque, uel cor ipsum, ut Aristoteliuisum fuit. Ac primùm quidem, quòd uentriculus ex alimentis intra se confectis & concoctis alteratisque generet chylum, id est, succum quendam albicantem, ex quo postea, tanquam materia, generetur sanguis, proconfesso habetur apud omnes. Eodem imbutus uentriculus saciatur hoc modo ut depulsa fame, cibi, seu alimentorum non sit amplius appetens. An chylo nutriatur etiam uentriculus dubitatur a quibusdam. Galenus, libro tertio defacultatibus naturalibus & librosexto de placitis Hippocratis & Platonis aperte restatur, chylo uentricu lum non modosatiari, sed etiam nutriri, dum chylus alterando mutetur insimilem uentriculo ipsi substantiam. Quod ipsum an consentaneum uero sit, alio loco considerabimus. Idem libro. 6. Anatomicarum aggreßionum scribit uentriculum nutriri non chylo- sed sanguine, per uenas quasdam à uena caua propagatas. & per uentriculi corpus dispersas. Vesalius summus Anatomicus negat uentriculo ullas à caua uena propagatas uenas communicari, ut hoc loco Galenus princeps Medicorum, non tantum à Vesalio: sed etiam a seipso dißidere uideatur. Certum & indubitatum est organa uegetatricis animae, ut specie substantiae, ita quoque Energijs & actionibus inter se discrepare. Operationes enim sequuntur potentias, & substantiae differunt inter se potentijs, quoniam ut Galenus inquit lib. 7.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 203","label":"203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/203"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}