{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 206","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/206.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"de partibus animal: Hepar causam efficientem esse sanguinis, cordi adscribens principatum & uenas item non ex hepate nasci & propagari, sed insinuari in hepar potius uenas, & in ipsum ingredieas, ὅτι τείνει δὶ αὐτοῦ φλέψς. ἐξ ἐκείνου δὲ οὐδιμέα. Item, quòd sanguis intra hepar uenis inclusus contineatur, non autem ipsa carne Hepatis sit ἀμέσως inclusus, quò d uidelicet omnis actio & paßio, non nist immediatè se mutuò tangentium esse poßit. At sanguineum humorem non nisi uenis contineri manifestum est. Quo magis est mirum Aristotelem sanguificam uim non adscripsisse uenis, bis. quas ipsemet affert rationibus persuasus. Dubitationem autem nullam habet quòd chylus in cordis cauo non conuertatur in sanguinem, sed quòd in ipsum sanguis infundatur ex caua seu magna uena, αὐτοτία Anatomica manifestum est. Itaque Aristoteles contrasua praecepta Analytica peccans, alienis & non proprijs argumentis usus est. dum probat, cor esse primam sanguinis effectricem causam. Rationes uerae interdum uidentur cum rationibus ueris pu gnare, communes scilicet, cum proprijs, & uernaculae, cum alienis. In Physicis autem nullis ad demonstrandum rationibus est utendum prius, quàm φαινόμονα omnia demonstrabilis rei explorata & cognita habueris, ut quibus omnibus apodicticae rationes & causae quadrare debeant, quandoquidem ραινόμενα sint quasi mensura ueritatis demonstrantium argumentorum, qua discrimen etiam nascitur τῶν ὀικείων, καὶ τῶν ἀλλοτέιων λόγων, & ijsdem differunt etiam inter se Eruditi ab Ineruditis, Philosophi, a non philosophis.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/205"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 207","label":"207","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/207"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}