{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 23","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/23.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Ex his, quae demonstrata sunt hactenus, sequitur, ut Animae δυνάμας, aut plastica δύναμις, non sint ἄλογον quiddam, quia mente & intelligentia uacant, sed ut sint λόγοι quidam ἐνυλοι, quibus nihil temere, aut casu, sed omnia finis gratia fiant, ut melius & perfectius non poßint fieri. Quae si tam multa & tam admiranda sunt in officina naturae, quisquam ne est, qui de infinita sapientia & potentia Creatoris poßit dubitare, ut qui hanc uim & efficaciam suis instrumentis sic largitur, ut his mirabilius aliquid ne cogitari quidem poßit, ut ἀλογία Galeni deinceps impedire nos non debeat, quo minus nascentium Animatorum Plasticon logon quendam esse statuamus, qui sit animatorum corporum instrumentum generationis. Ergo quid, & qualis sit plastica animatorum corporum facultas, & qua uia progrediatur ad gignendum, considerandum erit deinceps, nam quòd ἄλογος non sit: sed quòd instar artificis manus corpora animata efformet, tametsi mente careat, satis superque probatum esse arbitror. ex genere autem cum sit efficientium causarum Sperma, & hae sint, aut principales, aut instrumentales, ex numero instrumentalium eam esse oportebit. Animatum enim corpus cum sit praestantius & perfectius corpus quàm non inimatum, & imperfectius non poßit producere uel generare perfectius, sequitur, ut sperma, cùm sit non animatum corpus, ut non sit principalis animati corporis causa, sed ut sit instrumentalis causa. Animatum enim, ab animato, ut principali causa, necesse est produci. Instrumentum autem ipsum, per se nullam habet efficientiam, quum non nisi χρῆσa principalis efficientis seu gignentis definia tur, à quo habet plasticam hanc uim, ut generare aliquid poßit.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 22","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/22"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 24","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/24"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}