{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 232","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/232.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Non autem si quid sine alio esse, aut efficere aliquid nequeat, ob id, ipsum pro principio alterius est habendum, ut si cerebrum non poßit esse sine corde, aut cor non poßit esse sine cerebro, sed de hoc paulo ante fuit dictum: superest, ut deinceps reliquas Galeni causas, quibus uenoso generi ἀρχήγονον καὶ ἔμρυτον δύναμιν derogat consideremus propter quas, respectu uenarum, ἀρχοειδες qniddam Hepar esse opinatur, quas recenset & commemorat praecipue in sexto de placitis Hippoc. & Platonis libro. Αῤχίεη, & ἀρχοειδὲς in praesentia appello, quando id quod à principio nexum dici tur, suam potentiam, qua efficax est, ut praestare aliquid & efficere poßit, transcribit ei à quo tanquam principio dependet. Propter ἐπίῤῥοιην autem cuiusdam δανάμεως, omnia huiusmodi, à principio nexa esse dicuntur, quandoquidem ἐπίῤῥυτος, ἐμρύτῳ διειύαμει sit opposita. Galenis negat uenarum substantiae propriam esse, sed comiuinicatam à carne locinoris, ut ἐπίῤῥητον διήνααιν, quia uidelicet Hepar principium sit & γονέσεως, & διοιnijgeos uenarum, qua efficaces dicuntur ad generandum sanguinem propter influentem δύναμιν τιματοποιητικὴν Supra ostendimus substantiam uenarum non nasci ex Hepa te, cum sint priores Hepate, sed ijs posterius carnem ipsius Hepatis circumfundi, & adnasci, tanquam παρέγχυμη quoddam. At quod posterius γονέσει est, non potest princi pium esse eius quod prius γονέσει est, nec quod proprium est nenarum, ut sanguinem continere, & conseruare, & fouere. uim illam & διύναμιν à posteriore quodam accipient, qua ratione γονέσεως, uenae potius Hepatis: quam hepar, uenarum dicendum erit principium. Altera δύναμις, nempeefficiendi ex chylo sanguinem, iμφυτος ex neceßitateerit, & insita substantiae uenarum, quandoquidem sit ἄλλον, ωτικì, & potentia naturalis sit, cuius non poßit externam esse principium, ut ipsemet fatetur Galennus. Duplex autem alteratrix facultas est in uenis, ut etiamin uentriculo. Vna, qua alterando humores semetipsas nutriant, aßimilando suae substantiae nutrimentum.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 231","label":"231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/231"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/233"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}