{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 237","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/237.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Ita non est etiam qui me senterij uenas, principij rationem habere dicat, respectu uenarum portae, sed uenam portae esse principium, cuius prin cipium sit Hepar, qua ratione principium etiam fit Hepar uenarum mesenterij, à quo habeant etiam facultatem suam. Illa omnia sunt μακροςτοῦ Σιμωνίδου λόγος, ut quibas nihil consentaneum probetur quum sint logica & coniuncta argumenta. Quaeso te Galene, quomodo uena portae principium erit ut grandior uena, minorum mesenterij & plurimarum uenarum, quum Plastica facultate omnes simul generentur & producantur, & non prius uena portae, posterius in mesenterio uenae producantur? Aut Hepar quomodo principium erit uenae portae, quum, ut probatum est, παρίγχυμα carnis locinoris posterior sit γoνiσεi his omnibus uenis? Idem accidit, si Plastica facultate producantur radices, simul enim radix tota cum suis fibris producitur, & grandior pars non est causa aut principium generationis fibrarum progressu licet tempo ris & adnascantur fibris aliae fibrae, ut ramis, etiam alij rami adnascuntur, cum Anima stirpium semper coniuncta cum plastica facultate sit qua nouae subinde partes generantur. Ergo Plastica facultas integras radices, & priores simulcum posterioribus partibus formabit, & ut unam substantiam, ita unam eandemque facultatem attrahendi succum è terra, & eundem alterandi habebunt, nec posteriores partes prioribus, nec exiliores, maioribus, uim suam & δύναμιν transscribent, cùm in omnibus una sit ἐμρυτοσ & non ἐπέῤῥυτος facultas. Nec si à toto minor pars resecta, ut si fibrae quaedam radicis amputatae uigorem suum amittunt, ob id ab altera & grandiore parte uigorum & λιναμιν alterandi succum accipiunt.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 236","label":"236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/236"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/238"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}