{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 24","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/24.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Sed ut mouendi principium in instrumentis Artificùm externum est: ita in Naturalibus abditum reconditur intra ipsa Instrumenta, quod nimirum suam materiam animare poßit. Duplicem autem respectum habet instrumen talis causa. Nam & alicuius dicitur esse, ut respectu utentis ipso, cùm aliud sit utens, & aliud sit instrumentum, quo utitur. Et praeterea respectu etiam eius quod efficitur, uim aliquam & λόγον dicitur habere. Sine his utrisque respectibus, quid Instrumentalis causa sit nequit intelligi à nobis. Quinetiam Instrumentalis causa, & potentia, & actu suae energeiae, distinguitur. Vt Sperma in uasis spermaticis reconditum, non actu, sed potentia, sperma dicitur esse. Sed tum actu dicitur esse si propter conceptum mulieris κύημα formare incipit. Et semen frumenti, uel alterius rei potentia dicitur esse quando nullam generationis exercet Energeian, sed tum demum actu semen existit, si reconditum in terra coelesti temperamento fit foecundum, & radicem herbamque produxerit, coeleste corpus commu mefficientia ad generationes omnium rerum concurrit, iuxta illud Aristotelis, Sol & homo generant hominem. Est autem in subiecto suo λόγος σπερματικὸς seu πλαστικός, non ut forma in materia, constituens τόδέτι, sed ut Energeia quaedam effectrix operis alicuius, ut actio aedificationis est in instrumentis Fabri. In eo enim quod mouens, ab alio mouetur energeia inest motionis, & non etiam habitus primò mouentis, ut in Artificis instrumento, ut in penicillo Pictoris, dumtaxat energeia, & non etiam habitus ipse artis inest, qualis habitus est in ipso artifice. Aquo tamen naturale instrumentum differt, quòd illius energeiae) externum est principium, huius autem est insitum & inter num. Energeiam enim & motum utriusque generis instrumentorum sic differre Aristo; libro primo de genera: animal; his declarat uerbis: Ἡγαρ τέχνη ἀρχὴ καὶ τὸ ὅδος του γινομόνου, ἀλλʼ ἐν ἑτέρῳ.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 23","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/23"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 25","label":"LAVDEM LIBRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/25"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}