{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 249","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/249.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Sed de hocsatis superque in superioribus dictum. Videtur tamen quòd in quibusdam uenis sit ἐπέῤῥυτος δύναμις & qua ad se attrahant succum nutriturum, & qua ipsum quoque alterent, ut splenis uenae, quibus splen crassum & melancholicum sanguinem, ut renum quibus serosum sanguinem. Biliosus autem in uesiculam sanguis non trahitur, sed mera trahitur bilis, nam diuersis uenis sibi insertis nutritur etiam Vesicula bilis. Consentaneum ergo est, quòd etiam caro iociuoris faculta tem suae δυνάμεως diffundat in uenas meseraicas, qua trahat, & mutet chylum in sanguineum humorem. Tractionis facultas omnino uenis insita est, & non ἐπίῤῥυτος, quandoquidem sit Naturalis facultas, ut etiam est retentrix, & expulsoria. Sed quòd attrahunt crassum sanguinem, splenis, & serosum sanguinem, renum emulgentes uenae id à Visceris qualitate cum quo coniugio naturali sunt iunctae, obtinent. Vt enim spleni, ita quoque uenis ipsius ingeneratus est appetitus naturalis craßi sanguinis. Et non solum Renibus, sed etiam emulgentibus uenis haec facultas insita est, ut separent serosum sanguinem & eundem ad se pertrahant. Et Vesiculae bilis, eiusdemque propagatis incarnem locinoris ramis una eademque uis insita est & separandi, & ad se alliciendi humorem biliosum. Naturam hanc illis ingenerauit Plastica facultas seminis, quandoquidem ne Galenus quidem ἐπιῤῥύτους tales facultates esse dicat. Diuersis ergo uenis separantur & attrabuntur discrepantes humores è sanguine, uisceribus earumdem differentibus, insitis his facultatibus, & non influentibus, efficacibus ut si in uno caudice surculi inserantur diuersos fructus generantes, ut si uno producantur huius, altero, alterius speciei pira, uel poma succrescant, uterque surculus sua ui insita succum communem à caudicè influentem alterabit, eoque cùm nutrietur, tum quoque folia fructusque alterando humorem producet, ut omnes illae facultates sint Naturales, ἐπίῤῥυτος autem planè nulla existat.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 248","label":"248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/248"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 250","label":"250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/250"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}