{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 39","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/39.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Quamobrem priorem esse oportebit, non generatione, sed creatione (quam creationem tamen negant Philosophi) quoniam ut Aristo: inquit, libro primo de anima, συλογώτατον, τὸν Νοῦν προγονέστατον, καὶ κύραον κατὰ φύσιν ἔναι. Itaque Physicis his rationib. constat animam humanam priorem esse φbcei corpore organico, prop terea quòd χωριστὸν sit quoddam ὅδος, & θύραθον insιnuatione, corpus suum informet. Ex traduce autem propagari animas humanas secundum Aristotelem & Platonem, nequaquam est consentaneum. Aeternas ipsas esse fingunt, ingredi autem & egredi corpora sua infinitis ho nunum generationibus & corruptionib. arbitrantur. In genitali humore per generationem ingredi, & morte solutis corporibus egredi rursus. Alij, simul initio creatas omnes animas humanas censent, & fatalibus temporibus singulas ingredi sua corpora, usque ad consummationem hu ius & finem caduci saeculi. Alij opinantur quòd propagentur ex traduce, quòd uidelicet sic generentur opificio τοῦ σπσρματικοῦ λόγου, Homo ut quaelibet alia animata, quo rum animae, de potentia materiae educuntur in actum. Alij, quòd per creationem Dei simul cum formatis ex traduce plastico logo corporibus incipiant esse, sed non prius creari animas humanas quàm informent corpus ipsum à semine apparatum & informatum. Hanc diuus Hieronymus tuetur sententiam. Esse opus naturae animam humanam con fitentur, qui propagari eam traduce censent, à Philosophis & Theologis dissentientes. Vt autem naturae instrumento nento plastico seminis Deus reliquas creaturas formet, solum hominem tantum Deus, cum natura plastica, corpus formare, & creare etiam simul animam, ipsa Scriptura sacra paßim testatur, Vt Psalmo CXXXVIII.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/38"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/40"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}